Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/269

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

sam» an sam. 255

quens Deus non erit perfectissimc volens. Quod ex terminis manifestum est 75). Quodsi autem omnis possibilitas est à Deo, hoc est, si a voluntate divina pendet, quod ex. gr. triangulum suam déterminatamlnaturam habeat, id etiam erit ab cadem voluntate divina, quod illa trianguli natura determinata sit ad tres angulos duobus rectis aequales 76). Neque hic quicquam incommodi video, quod hanc sententiam urgeat’”). Si enim dicas : Si omnis possibilitas, omne verum a libera voluntate divina pendet, non necessarium est ex. gr. figuram circularem esse possibilem, seu non involvere contradictionem : non necessarium item est, sed contingens, *omne totum esse majus sua parte ; omne triangulum habere tres angulos duobus rectis aequales : quod absurdum esse videtur. In promptu est responsio. Potest et figura circularis, et pronunciata ista, quae dixi, dupliciter considerari, “vel in ordine ad intellectum nostrum, vel in ordine ad voluntatem divinam. Et hoc posteriori modo iterum vel in ordine ad voluntatem ordinatam seu quae nunc est, vel in ordine ad absolutam YG), hoc est ad illam, qua Deus nullo habite respectu ad id, quod semel decrevit, aut ad quod semel se détermina vit, concipitur ut perfeetissime volens, hoc est ita volens, ut omne id, quod vult, tale, : quale vult, sit et existat, sed etiam ne esse quidem ulla ratione potest, nisi Deus sese ad hoc déterminet. Hoc posteriori modo solummodo dico omne possibile, omne verum a voluntate divina pendere, ita ut figura circularis non «sit-possibilis, si Deus eam possibilem esse non vellet : ut item pronunciata ista, omne totum est majus sua parte, item omnis trianguli tres anguli aequantur duobus rectis, vera non essent, si *Deus ad eorum véritatem se non déterminasset, hoc est, si Deus haec et similia vera esse non voluisset. Atque hae consideratione nihil ex se et sua natura est possibile79), nihil etiam ex se et sua natura verum. At supersunt adbuc duo alii modi, quibus aliquid ex se et sua natura seu necessario possibile et verum sit. Nempe primo, si figura circularis, pronunfciata etiam ista saepius jam memorata, referantur ad incellectum nostrum. 75) Nihil minus. Voluntas est eorum, quae possibilia intellectus praesupponit. 76) Ergo etiam a voluntate divina erit, quod Deus ipse sit. 77) Ego quoque nullum usum hujus sententiae video, et vereor, ne sit inanis in verhis Iusus.

78) lgitur saltem absolute loquendo, seu in ordine ad voluntatem divinam absolutam hae propositiones sunt contingentes.

79) Ergo ne divina quidem essentia sua natura erit possibilis.