Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/94

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

contra ; tenue autem aut crassum, seu rarum et densum, non vacuo intersperso, sed motu partium differre. Cum enim liquidum sit, quod habet in se motum varium, solidum vero, quod conspirantem : necesse est, liquidum esse multorum solidorum varie motorum aggregatum, quae solida sigillatim sumta, quanto majora sunt, globosque aut gyros ampliores constituunt, tanto corpus est crassius, seu difficilius subdividi potest) : jam manifestum est, omnes varietates aut vasis continentis aut liquidi contenti statu bsolvi. Yas enim vaiie figuratum, magnum aut parvum, capax aut angustum, latera lenuia aut crassa esse ; liquidum autem tenue aut crassum, multum aut paucum. Clausa autem vasa sunt, ipso fluxu conspirante, fermentatid, praecipitatio, solutio, reactio, dum homogeneis intersunt. Omnis enim fluxus buUitio, id est perpetua bullarum nascentium et evanescentium catena est. Totus globus noster in perpetuo fluxu a luce constituitur instar metalli, quod vocant artifices, in forma vitraria fluentis. Tunc spiritu corporibus, caelo terra varie intercepto, bullis varie inflatis ’figuratisque, tot varietates vasorum velut vitreorum minutissimorum aetheris motu liquefaciente in perpetuae agitationis fluxu constitutorum, ipsa motus celeritate egressum consecutorum praevertentium, ac fluxu suo et transformatione continua sua sibi orificia occtudentium, nasci necesse est. Al cum heterogeneum injicitur, quemadmodum cum artis probatoriae magistri metallis igne fluentibus pulveres Regulorum praecipitatorios, Niederschläge, immittynt ; tum vero turbari fluxum, orificia mutuo aperiri, et si vasa contentorum ratione inaequalia sunt, alterum sorbere, alterum exonerari. Hinc mira, at tamen certa deduxi, quaedam corpora simul acida et alcalina esse, si diversis conferantur, nee sequi ex reactione perfectam satiationem, id est quietem, sed potius dissilire vasa in alcalia acidaque minora ; contra ex multis minoribus vasis lenta naturae operatione rursus concrescere majora, prorsus ut duae buUae aquae consistentioris, qualis est saponata, sibi collisa, nisi diffringantur, count in unam majorem, et idem facere globulos argenti vi vi plures sibi appropinquantes : et in hoc consistere circulum generationis et corruptionis. Quin imo si a certis ratiocinationibus aliquid conjecturarum phaenomenis nondum hactenus a quoquam satis excussis’ miscere fas est, ignem primum acidum, aquam primum alcali esse, id est ignem compressum, aquam exhaustam, aärem esse aquam subtilem, ut lucem ignem subtilem. Hinc ignem a centro ad circumferentiam agere, frigus contra : ignem, qua compressum, dispergere et rarefacere, calefacere et lucere ; aquam contrahere, densare, obscurare ac