Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/175

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

162 Yclbnlg an bc ävlbtt.

et Hugenio. Sed vel hine sequuntur, ut sie dicam, Mundi in Mundis, atque adeo nullum esse Elementum primum, sed ipsum fluidum Elastrificum, etsi respectu corporis cui Elasma conciliat, uniforme videatur et simplex, revera tamen rursus proportione sua constare ex corporibus qualia sunt illa quae videmus, atque adeo et ipsa rursus alio subtiliore fluide ad proprium Elasma indigere, et sie iri in infinitum. Unde etiam secundum Elementum Cartesii ex globis tornatis non datur, nec aliter globosa sunt eorpora quam tellus nostra.

Utinam Meditationes meas Metaphysicas de Natura Substantiae et hinc pendentibus aeque clare exponere possem, aut digestas haberem, nti partem dynamices Mathematicam habeo. ln me profeeto nulla forêt communicationis mora, praesertim cum viris Tui similîbus quibus satisfacere est véritati litare. Sed facilius mihi est haetenus respondere objectionibus, quam omnia perfeete explicare. Et lieet visa mihi dum sit-pedum dutlia, facile tamen pro summa prudentia Tua intelligis, quantae sit molis res a captu vulgi et plerorumque praejudiciis satis remotas demonstrare liquide et a sinistris hominum imperitorum et saepe malevolorum censuris tutas praestare. Interim tentavi aliqua de substantiarum commereio in Parisinis et Batavis Diariis, et nuper Cl. Sturmio, Professori Altorfinó, respondi in Septembri Actorum Lipsiensium. Credo etiam in Historia Operum eruditorum vel esse publicata vel iri publicatum, quae reposui doctissimo et aeutissimo Baylio apud Roterodamenses agenti, qui nonnulla in suo Dictionario objeeerat. Vidit ille responsionem meam à Dno. Banagio sibi communicatam, et testatus est, pondus aliquod ei inesse videri. His velitationibus velut praeludo et me praeparo molitioni majori. Caeterum cum matériam semper activam et nisu instruetam praedieo, nolim id accipi, quasi putem unquam ob impedimenta fieri ut nisus ille effectum habeat plane nullum, quod merito intellectu difficile Tibi visum seribis. Censeo igitur omnem nisum, quaeeunque objieiantur impedimenta, effectum aliquem habere, sed ut sie dicam refraetum ac minus plenum. Et ipsa impedimenta aliquid impediendo pati necesse est. Quod attinet ea quae attribuenda sunt matériae praeter extensionem, satis manifestum puto, inertiam (de qua supra) inter alia esse aliquid quod extensione nuda non continetur.

De Hyperhola non est quod aliquid addam ; id ipsum quod dicis, di-