Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/177

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

16453 : išoiber au Qeiimtg.

si ascenderet ex L uno celeritatis gradu ad M, dein in M altero accepto celeritatis gradu ascenderet versus N, et sic porro ad P et Q, forent profecto vires omnes simul sumtae, quibus ascenderet per LQ, aequales viribus corporis A, C, E, S ascendentis per AB ipsi LM aequalem. Verum si corpus L habeat 2 gr. velocitatis, quibus ascendant per LQ, sustinebit ille, qui ex velocitate vires sestimat, illud tantum résistentiae a matéria gravifica inventurum adeoque tantum viriuln deperditurum, dum transit per spatium LP, triplum ipsius PQ, quantum postmodum per PQ ; hoc autem ex aequalitate temporis, quod in illis spatiis pèreurrendis insumit, sequi autumabit.

Addis deinde aliud argumentum ex compositione motus desumtum, cui, quod opponam, fateor, nihil habeo, praeter hoc unum, quod supponat hoc argumentum non généralem naturam corporum, sed peculiarem corporum perfecte elasticorum, In quibus id, quod vires vocas, conservari non tam naturae corporum, quam elastri debetur. Memini me ante multos annos, cum inquirerem in Leges motus Hugenianas, quas absque demonstratione edidit in Diariis, easdem deduxisse in corporibus elasticis ex dupiici bac hypothesi, sc. Quantitatem motus binorum corporum (quam ego vires vocabam) quae esset versus contrarias partes, se invicem destruere `(quod ex aequalitate virium contrariarum planum existimabam), reliquam vero quantitatem, ut et quae esset versus easdem partes, conservari, et in utrumque corpus pro ratione magnitudinis corporum distribui. Ex qua hypothesi Leges motus in corporibus mollibus deducebam. Altera erat, cum vis ictus inter cadem corpora cadem sit, quaecunque inter ea sit velocitatis ratio, modo intermedia distantia eodem superetur tempore, elastri vim ex bac celeritate sestimandam, eamque idcirco restitui reciproce pro corporum magnitudine. Quibus positis ita ratiocinabar. Sit corpus a velocitate c, corpus b velocitate f, quae in se invicem impingant sive in contrarias partes sive in easdem ferantur. Si corpora non forent elastica, progredèrentur ambo . b...

post occursum velocitate äišg ab A versus B, sx qundem pono in casu Ã-* 5* îg déterminationis versus contrarias partes, ac majorem X É L b esse quam bf. Quod si sint elastica, erit vis elastri ut c if, quae idcirco celeritas distribuenda erit in utrumque corpus reciproce pro ratione magnitudinis. Quare si fut ut a + b ad c :È /`, ita b ad cclerilatem quam clastrum reddit corpori a, et