Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/179

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

16633 : Sotber au Qeilmlg.

de viribus corporum, non id spectandum est, quod ex peculiari corporum proprietate sequitur, sed id quod ex générica omnium corporum fluens natura, omnibus, cujuscunque de caetero sint conditionis, corporibus ex aequo inest. Quare, Vir Amplissime, si velis ut absque omni scrupulo

  • tibi assentiamur, descendendum erit, opinor, ad notionem substantiae demonstrandumque

cam ex natura sua necessario esse activam, aut certe eam esse naturam substantiae corporeae, ut necesse sit ejus vires conservari semper. Hoc enim nisi a priori demonstratum sit, non ita facile, mihi certe, erit concipere, corporis mathematici existentiam plane esse contradictoriam. De inertia matériae quod subjungis, non percipio, quid illa notet ab extensione distinctum. Omnis enim res habet ex sua natura vim permanendi in suo statu, quae vis ab ipsa rei natura non differt, et in hoc exemple extensionis ipsa inertia est.

Quae habes de substantiarum natura, commercio inter se et viribus tam in Diariis Gallicis, quam Actis Lipsiensibus, ut et in Historia operum eruditorum, perlegi, sed ita bréviter et concise pleraque tractata video, ut non ausim mihi persuadere, me quid velis percepisse. Extensionem mihi videris negare substantiam, cum tamen illa, si quidpiam, per se concipiatur, hoc est, ita concipiatur, ut unum quid conceptui repraesentet. Sed in extensione sola nulla realis est unitas, sed tantum plurium partium aggregatum. Mihi vero e contrario majoris laboris est partes réalitér distinctas concipere in extensione, quam unitatem. Nam si quidem, ut concedis, nullum detur inane, non potest una pars, quam quis sibi fingat, concipi absque altéra ; unde concludi videtur, inter illas nullum esse reale discrimen, illud autem partium discrimen, quod in illiš imaginarium non tam in substantiae quam in modorum varietate consistera. Addis praeter extensionem requiri quandam vim (force) quae sit instar animae, et quam putas sub imaginationem quidem non cadere, clare tamen intelligi. Mihi vero ne sub intellectum quidem cadit, quamdiu non novi virium causam aut fundamentum. Cum vires dico, nec causam virium percipio, nil praeter elïectum dico, ipsas vero vires tum demum percipio, ubi novi quid siut, unde lluant, et qua ratione effectum necessario producant. Sed nolim me bisce discutiendis ulterius immiscere, admodum namque incertus sum, num mentem tuam rite perceperim, adeoque metuo ne objectionibus scopum nequaquam ferituris et te et me fatigem. Unum tamen silere non possum, mirabiliter mihi arridere tuum illud inter mentem et corpus harmoniae ut