Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/190

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qc išolber an flcibnigz 177

dein quiescens absque nova causa ex quiete traduceretur in motum. Si in loco, deberet esse causa interruptionis et praecise interruptionis tantae. At illa in motu nulla est, neque enim motum possum concipere absque directione, nec directionem nisi per fineam rectam (curvitas enim est continua directionis mutatio) quae ex sua natura continua est. Si ergo interruptio sequeretur, illa interruptionis causa alia forêt a motu, et rei motae forêt externa. Dein cum constet nullum corpus agere posse in distans, nisi forte et hoc tibi demonstrandum videretur, qui posset concipi, esse in corpore quod hoc in loco est, quoddam principium, ex quo sequatur translatio immediata ad pedis aut milliaris distantiam ? ln nostro autem casu in eo exemplo, quod modo adduxi, causa, opinor, manifesta est, cur unico saltu quiescant, quale quid in motus interruptione ratione loci mihi non apparet.

Sed si ita visum fuisset Deo, hoc est, si ita fièret, non dubito quin eo in casu corpora habuissent in se quoddam aliud fundamentum, ex quo percepto sequeretur illa interruptio necessario ; nec sciri posset hoc universaliter (in peculiari namque casu experientia hoc posset ostendere) ita placuisse Deo, quin perceptum illud forêt fundamentum et ex eo seque la cognita interruptionis. Simili ratione nec sciri potest nullam mutationem fieri per saltum, nisi ex natura corporum deducamus fundamentum, ex quo omnis exularet saltus. Quod quamdiu non fit, tamdiu mihi quidem incerta erit haec conclusio.

Quod si hanc rem tanquam hypothesin considerari velis, non tantum non répugno, sed insuper lubentissime largior tuam hanc hypothesin non premi ea difficultate, qua illa premitur quae corpora supponit non elastica. Ea enim in Hypothesi causae sunt quae vjres et motus quantitatem tollant, Hullae quae augeant, quod tua in Hypothesi secus est. Sed si ita mihi ürgumentari liceat, qui sciam ita non placuisse Deo, ut corporum non Glasticorum vires sensim pèreant. Quidquid sit, vellem equidem si oblineri possit, scire aliquid certius quam ut in hoc universali fuudamento înera utar hypothesi.

Admodum tamen gaudeo, quod substantiae activitatem absolutae statuas Ilecessitatis. Haec ergo ex natura substantiae necessario sequetur, quod mum ex illis est, quae multis de causis libentissime demonstrata videre velim.

Extensionem solam negas constituere substantiam. Ne de voce lis sit, IL 49