Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/195

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

182 Qcibnig au bc Bolber.

systema per omnia et in omnibus non nisi uno modo produci posse arbitror, nec causas ejus diversas possibiles agnosco. Electio igitur mea sententia locum habet inter diversa systemata possibilia, non inter diversos ejusdem pleni systematis producendi modos. Bonum, perfectionem, ordinem putem non minus liquidis rationibus constare quam numeros et figuras. Finge triangulum produci debere, nullam autem esse rationem aliam qua species trianguli déterminetur, hand dubie acquilaterum producetur. Fateor si dentur corpora solida, in concursu mutationem fieri per saltum ; nihil ergo in hac conséquentia desiderabit intellectus, sed plurimum in praemissa et conclusione.

Etsi concedamus, directionem fieri semper in recta, non tamen video quomodo inde sequatur continuitas motus, nam et transcreatio ita ñeri potest, ut loca, in quîbus corpus successive per saltum à Deo producatur, sint in directum. Nempe, ut in praecedenti jam notavi, ponendo omnia semper creari à Deo, nihil prohibet, si a legibus ordinis abeamus, corpus transcreari de loco in locum per saltum, ita ut alternis jam saltet, in momento jam quiescat per tempus. Saltus, hiatus, vacuum, quies pari jure censentur. Affine est quod quidam philosophi credidere, motum ideo tardiorem aut celerîorem esse quod majoribus minoribusque quietulis sit interruptus. Puto igitur non magis nos certos esse vel ratione vel experientia quod motus non fit per saltum, quam quod alia mutatio continua est. Subtifia sunt et ingeniosa pro more scilicet tuo, quae babes, Vir eximie, de notione substantiae. Est in cujusque arbitrio nomina Îzonceptibus assignare, sed non semper hujusmodi conceptus rebus actu existentibus aut etiam recepto usui respondent.

Notionem, inquis, substantiae formari non ex rebus, sed ex conceptibus ; sed nonne ipsi conceptus formantur ex rebus ? Notionem substantiae ais esse mentis conceptum, aut, ut loquuntur, ens rationis. Sed ni fallor idem de omni conceptu dici potest, deinde non de conceptibus, sed objectis conceptuum dicimus, Entia esse realia aut rationis. Substantia autem credo Ens est reale et maxime quidem. Conceptus ais esse duplices, nonnunquam unum quid repraesentare, a quo nilfil sejungi possit quin totum pereat, qui tibi sit conceptus substantiae, et talem esse conceptum extensionis ; interdum repraesentari conceptu duo plurave. Haec paulo obscuriora mihi : certe omnis notio seu définitio talis est ut nihil detrahere possis quin