Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/197

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

184 Qcibuig au bc 8oIb¢r.

teriae unam partem non posse esse sine aliqua alia, sed minime sequitur non esse posse sine hac aut his. Praeterea nimium ni fallor haec argumentatio probat, nam sic et dissita unum erunt. Ut ego unitatem intelligo, talia rectius plura appellantur, nec unum constituunt nisi ut aggregata dum una cogitatione comprehenduntur. ln Suhstantia vere una plures substantiae non sunt, in Extensione ego nec inertiam nec motum agnosco, in matéria extensa utrumque, sed non ratione extensionis. Optime notas et ad mentem etiam meam, legibus potentiae, causae, eiïectus adversum esse, ut magnum corpus a parvo impune impellatur ; sed ex hoc ipso probo esse in corpore aliquid öuvaμutóv, vi cujus observentur leges potentiae atque adeo aliquid praeter extensionem et åvumfciav, ex quibus duobus solis nihil tale probari potest. Eodem modo in Diario Parisino ante annos complures cuidam respondi. Besistentiam aliquid habere conjunctum praeter passionem agnosco. Vires motrices secundarias non esse modiñcationes rei mère passivae adeoque dari Principium activum substantiale, in eorum gratiam notare opérae pretium putavi, qui nondum tenent omnem substantiam esse activam. Extensum quiescens ex eorum numero esse puto, quae non possunt distincte concipi, ut motus celerrimus. Quaeris, Vir Celeberrime, principium activum sitne meo judicio extensio, an modus extensionis, an substantia ab extensione distincta ? Bespondeo mihi videri id principium esse substantiale et constîtutivum ipsius extensi seu matériae, id est rei, quae non extensionem tantum et antitypiam sed et actionem résistentiamque habet ; ipsa Extensio mihi attributum est resultans ex pluribus substantiis continue simul existentibus. ltaque vis primitiva nec extensio nec modus ejus esse potest. Nec in extensionem agit, sed in extenso, quod porro quaeris an corpus animatum habeat proprias entelechias ab anima distinctes. Bespondeo habere innumerabiles, cum rursus constet ex partibus privatim animatis vel quasi. In anima est idea matériae adaequata, attamen anima mihi non est ipsa matériae idea, sed fons idearum ipsi in ipsa ex natura sua nascentium, quibus diversi matériae status ordine repraesententur. ldea est aliquid ut sie dicam mortuum et in se immutabile, ut figura, anima vero aliquid vivum et actuosum, et hoc sensu non dico esse unam aliquam ideam, quae ex se ad mutationem tendat, sed varias sibi succedere ideas, quarum una tamen ex alia colligi possit. Alio quidem sensu vocis dicere aliquo modo possim, Animam esse ideam vivam seu substan-