Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/202

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

2¢ilml3 au bc fišolber. 189

quaesitum hoc volui, eandem ob causam qua primum, de èvrekexeiq. corporis animati, quatenus spectatur tanquam unicum, neglectis partibus, quatenus illae privatim animatae sunt.

Utrumque autem hoc quaerebam, quia si illud sive principium activum sive èvtekéxeta ab extensione plane differrent, ex eo sequi existimaham nihil aut hoc aut illam, in extensionem posse. Doleo, Vir Amplissime, me non potuisse plane accedere opinioni tuae, quod tibi persuadeas velim, neutiquam fieri ullo contradicendi studio. lmo e contrario, auctoritate tua quae apud me maxima est, vel sola moverer, nisi te nec ipsum probaturum existimarem, si rei non satis perceptae assentirer. Vale.

Lugd. Batav.

ipsis Calendis Augusti CIDIDCXCIX.

vm.

Qeilmiå au be îšolbet.

Bene est quod agnoscis, in axiomate quo enuntiatur pluris esse idem promptius efficere, totam consistere causam, atque adeo concesso hoc uno Ineam virium sestimationem esse demonstratam : quo nunc nescio an non (zontentus esse possem, nam et confirmatur axioma omnibus experimentis, et quale a me adhibetur, antehac ab omnibus concessum fuit, et ni fallor rem omnem ad simplicissimas liquidissimasque notiones reducit, quod antea mon est factum. Fateor non fuisse a me animadversum adductas à Te in contrarium rationes, nihil enim mihi gratins est quam posse rationibus agere ; sed quia eas nunc distinctius indicas augesque, satisfaciam lubens Qstendamque ni fallor difficultates non aliunde profectas, quam ab alieno ilxiomatis sensu.

Tempus ais merum Ens rationis esse. Esto ita, quanquam id non lninus magisve reale putem quam motum. Hino subjicis, tempus nihil efficere ; recte sane, sed satis intelligis, esse aliquam causam vel perfectiomem in agente, quae facit ut actio libera promtius praestetur, et hanc periectionem a tempore velut a posteriori sestimamus, nec alia apparet ratio inde cognoscatur. Itaque Axioma, etsi certo sensu sit univérsaliter verum,