Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/212

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

33 : îšolber au ficibnig. 199

entelechia ah extensione sive ab extenso difl’ert, nihil in eam posse, nimirum entelechiam, si nec extensio sit nec extensionis modus, nihil in extenso mutationis cifecturam. Quare recte respondes non diiferre a matéria åvreàéxetav. Differt certe, opinor, ab illa quam primam vocas et cujus natura in inertia et antitypia consistit. Haec ergo êvteltéxeta matériae primae inducet mutationem aliquam, aut nullam. Si nullam, nec êvrekéxeta quidem est illius matériae. Sin inducat, ut profecto facit, cum eam moveat, dubium illud remanet, qui fieri queat, ut åvrekéxeta quae nec est matéria prima nec illius modus, sed substantiale quid a matéria prima diversum, possit agere in matériam primam illique mutationem inducere ; nec, opinor, diccre Iicebit, unam sponte Lsua alteri respondere ; hoc enim infert mutationem fieri et in entelechia, viribus entelechiae, et in matéria prima, virîbus matériae primae, quam tamen, cum eam in Inertia ponas, vires in se actrices res credo habere nullas.

ln meo argumento circa continuitatem motus assumsi causam motus esse in corpore, non vero Deum quasi per miraculum corpus movere, nec posse coucipi ullam causam corpoream agere in distans. Sed non est, quod in eo haereamus, cum quidquid hujus sit, id ad summam rei de qua agitur parum faciat. Hoc tantum addam hac occasione, nunquam mihi placuisse illam Malebranchii et quorundam Cartesianorum opinionem, motum fieri non vi concursus corporum, sed vi immediata Dei occasione concursus, corpus hoc illudve moventis. Ego vero ex hoc eifectu neutiquam dubitavi, quin in ipso corpore esset vis quaedam motus, per quam tanquam per causam secundam produceretur ille motus qui in corporum conflictu oritur. Qua de re mirifice mihi arriserunt illa quae in Specimine dynamico (quod relégi bac occasione, si quam inde lucem foenerari possem) babes. Uuum illud me torsit semper, quod hujus vis causam in corpore reperirem nullam, quod ipsum ut opinor originem praehuit, cur plurimi omnem corporibus actionem denegando, Deum in subsidium vocarint, eique omnem agendi vim ascripserint. Quare exultavi gaudio, ubi in Actis Lips. legi te, quem nihil absque summa ratione affirmare et a quo, ’si ab ullo tale quid expectari posse eram persuasissimus, asseverare, Omni substantiae vim agendi inesse. Videbam enim, hoc ex notione sive natura substantiae demonstrate, multa in quibus nunc haeremus aperta fore, non dubito quin innumera inde sequantur summo in Physicis usui futura. Equidem si demonstratum sit, omnem substantiam esse ex natura sua activam, adeoque