Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/223

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

210 Qcibnig an bc ïšolber.

nunquam, verum ex ipsa substantiae notione demonstrationem quaesivi a priori, sed bactenus frustra. Hanc si tibi, Vir Amplissiine, Iibuerit communicare mecum, summopere me tibi devinctum agnoscam. Vale. Lugd. Batav.,

a. d. V Aprilis. CIDIDCC.

xu.

. Qeibuig au be flšolbet.

Aliquot mense’s elapsi sunt ex quo literas tuas novissimas accepi, sed quo minus responsionem maturare possem, fecere multae distractiones, quas peperit iter Berolinense. Nam Serenissimam Electricem Brandenburgicam hoc vere a matre fratreque quos inviserat, domum reducem in illam aulam secutus totam pene sestatem illic trivi gratissimis ut verum fatear vinculis irretitus. Nam praeterquam quod magna fuit tantae Principis erga veterem clientem benignitas, ipse potentissimus Elector ejus maritus quam dudum in animo habuerat. fundationem Societatis Soientiarum, me potissimum ad jussa ejus annitente in rem oontulit. Passim viri egregii non in ditionibus tantum Electoralibus, sed et Iongius remotis nomina dedere dabuntque ad exemplum Begiae Anglicanae, nullo numero praefixo nec aliis conditienibus exigendis ab iis qui Berolino absunt quam ut singulis circiter trimestribus, si saepius nequeant, scribant ad Secretarium Societatis, et si quid habent suum alienumve ad augmenta doctrinae profuturum quantum commode possunt transmittant. Dabiturque vieissim opéra, ut studia eorum juventur ope Societatis, et omnia in publica commoda dirigantur. Qui Berolini erunt, statis temporibus convenient., nonnulli et labores utiles sibi poscent. Naturae artisque operum indagatio, observationes coelestes, mechanica et chemica non négligentur. Voluit spoutaneo animi motu Sereuissimus Elector, ut Linguae et rei Germanicae cultus adjungeretur. Quod quo magis ad scientias profioiat, suasi Lexica terminorum technieorum condi, quibus opifices et varia alia vitae généra utuntur, in quibus ingens rerum verborumque thesaurus Iatet. Praeterea Historiae et élégantioris eruditionis cura accedet, et ut verbo repetam, nihil spernetur quod facial ad augmenta doctrinae solidioris. Haec cum ita studiose agitarem, inter quotidiana