Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/234

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

I Bcibnig an be Bolber. 221

définitio non videtur coincidere priori. Et cum prioris sensum non satis percipiam, insistam interim posteriori, quem pulchre déclaras, ut si sint A, B, C, possitque praecedens concipi sine sequente, non contra, futurum sit A substantia, B ejus modus, et C modus modi, dummodo scilicet A non rursus alio indigeat ut concipiatur. Haec sane peringeniose. Duo tamen monenda occurrunt, unum in bac ipsa notione, alterum in ejus applicatione. Nempe quoad ipsam notionem haec est difficultas, quod ea non prohibet dari duo A et B, quae singula seorsim concipi possint, et praeterea tertium C quod indigeat utroque, unde sequetur posse dari aliquid quod sit duarum simul substantiarum modus seu simul in duobus subjectis. Addo, quod fieri potest, ut C inaequalitér indigeat ipsis A et B ad conceptum suum. Ut taceam modificationem plus aliquid importare videri, quam simplicem ad conceptum indigentiam. Puto autem conceptum intelligi distinctum. Verum ut ad alterum veniam circa quod monere aliquid volebam, applicationem rempe ad substantiam, nonne etiam ad substantiae conceptum indigemus attributis ? quodsi exigas, ut saltem non alia indigeretur substantia, circulum committeremus in définiendo. Deinde praeter primam substantiam nulla est (credo) quae per se possit concipi. Agnoscis autem, opinor, banc solam substantiam non esse, vel potins ita nomen substantiae ab hominibus accipi ut multae sint substantiae in universo. Materia utique non per se concipitur, sed per partes quibus constituitur ; sed nec Mentes quantum judico per se concipiuntur, cum habeant causam, et généraliter creaturae connexionem habent nascentem a causa communi. Extensio mihi nihil aliud esse videtur, quam continuus ordo coexistendi, ut tempus continuus ordo existendi successive. Unde non unum magis quam alterum pro substantia habere, sed ipsa quae sic existunt. Caeterum modi sunt mutabiles, sed substantiae, attributa, proprietates perstant. Et talis ni fallor expetenda définitio est, qua substantia non tantum a modis, sed et ab aliis praedicatis distinguatur. Haec igitur omnia Tibi examinanda submitto, atque ita nos magis magisque in rei interiora penetraturos spero. Gratias ago tum de indicato Bernardi, Novellarum literariarum autoris, loco, quem ob elogium additum de quovis potius quam de me accepissem, tum pro expositione demonstrationis Bredenburgianae, quae non valde satisiacit et communi paralogismo laborat, quo déterminatum sive infallibiliter futurum necessario confundunt. Futurorum contingentium déterminatio est véritas ex causis, sed est tamen ratio, * cur futura illa contingentia non