Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/239

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

226 V tïcibnig un bc iîolbçr.

Venio ad modos quos ab aliis praedicatis id est attributis et pmprie* tatibus tecum distinguo. Et tamen si constituamus eos in sola indigentia conceptus alieni, etiam proprietates erunt modi. Est autem modis et proprietatibus commune, quod insunt. Sed cadem définitio etiam iis competet quae non insunt ut eifectibus, qui causis indigent ut concipiantμr, quemadmodum jam dixi : et hoc modo omnes eifectus forent modificationes causae, et posset idem simul esse modus plurium rerum, cum possit idem esse effectus plurium causarum concurrentium. Quis neget etiam aliquam substantiam alterius interventu modificari ? ut cum corpus reflectitur ob obstaculum oblatum. Utriusque igitur corporis conceptus ad reflexionem unius distincte concipiendam erit necessarius et tamen reflexio potest esse modus, non nisi unius, cum fieri queat ut alterum pergat, non reflectatur. Aliud ergo requiritur ad modificationem quam indigentia conceptus alieni, et inesse (quod proprietatibus et modis commune est) plus est quam conceptu alterius indigere. Mea certe opinione nihil est in universitate creaturarum, quod ad perfectum suum conceptum non indigeat alterius cujuscunque rei in rerum universitale conceptu, cum unaquaeque res influat in aliam quamcunque ita ut si ipsa sublata aut diversa esse fingeretur, omnia in mundo ab iis quae nunc sunt diversa sint futura. Caeterum fateor si A et B duae sint substantiae quales définis, id est simplicissimae, non posse cas habere praedicatum commune, non ta men satis necessario him : sequitur non posse dari aliquod tertium C quod indigeat utraque ad suum conceptum. Quemadmodum enim videmus relationes resultare ex pluribus absolutis, ita et qualitates actionesque ex pluribus substantiis. Et quemadmodum relatio non componitur ex tot relationibus, quot sunt cornelata, ita nec caeteri modi a pluribus rehus pendentes in plures modos résolventur. Itaque non sequitur modum qui pluribus indiget, non unum esse, sed ex pluribus compositum. Praeterea non apparet quomodo sit possibile oriri modos in tua notione. Nam substantia qualem définis, seu quae non nisi simplicis repraesentaminis sive unius attributi est, non nisi unum habebit modum, neque enim apparet origo diversitatis, quia ex uno non nisi unum ; unde modus erit invariabilis contra hypothesin. Sed etiam vel ideo res habebit modum nullum, cum ne hoc quidem appareat, quomodo diversus fut modus ab attributo. Ita certe si, ut vulgo fit, corpus dicatur nihil aliud continere quam extensionem, extensio autem concipiatur velut attribulum quoddam simplex et primitivum, nulla ratione explicari potest