Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/247

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

234 Scibuig au be floîbet.

rios Cartesianorum errores est, quod extensionem tanquam aliquid primitivum et absolutum concepere et quod constituat substantiam. Is error exuendus recte philosophaturo, neque aliter natura corporis et substantiae intelligetur, si quid ego quidem judico. Talis primitivorum falsa assumtio facit philosophiam ignavam, ut in occultis qualitatibus, eaque in re passim peccari hodie, notavi in Diario Eruditorum Parisino non ita pridem contra eos qui perceptionem caloris, frigoris etc. putant non repraesentare quod est in motibus, sed esse nescio quid ãf›f›~qrov et arbitrarium quod Deus occasione motuum imprimat menti. Sed ut ad rem redeam, nunquam reperiemus Extensionem sine rebus pluribus quarum continua sit coexistentia, neque aliud quid deprehendemus in ea quam hoc ipsum quod talcs res intelliguntur. Nexus quoque carum necessarius non est, possunt enim aliquae rerum illarum tolli, nec refert quod aliae sunt substituendae. Extensio autem si ab extensis distingnas, abstractum aliquid est, ut duratio vel ut numerus sejunctus a rebus, in quo connexio partium eodem modo necessaria est ut in extensione. Sic in ternario tres nnitates intelligibiles aeterno vinculo colligantur, etsi trium rerum propositarum connexio forte necessaria non sit ; quibusdam tamen demtis aliae supersunt, et nuuquam desunt res numeris, nec magis in illis vacuum est quam in loco aut in tempore aliisque ordinibus, nisi universum destructum ponamus ut solae supersint possibilitates. Id enim sunt extensio, duratio, numeri sine rebus, etsi vulgo ad instar idearum Platonicarum ut substantiae concipiantnr. Extensio etiam relativa est ad aliquam naturam cujus sit ditfusio, ut duratio ad rem quae persistit. Illud interim peculiare est Extensioni, quod uni eidemque loco diversa extensa successiva quadrant, id est in aliorum situm in ordine coexistentiarum succedunt ; sed tempori peculiare est, quod plura sunt in tempore eodem simul.

Gratias ago quod mihi CI. Hartsoekeri salutationem (quam per occasionem reddi peto) et responsionem significasti, et literas virorum Clarissimorum Baylii et Oudini ad me curasti quibus ut inclusas mittere velis petere audeo. Si tam longe porrigunturvitra Hartsoekeriana, est cur nova et praeclara inventa Astroμomica ab iis expectemus. Quanquam sperem et Microscopia sic promoturum, quorum adhuc major est utilitas. Celeberrimus quoque Tschirnhusius talia molitur, arte vitraria valde promota. Is nuper per Batavos in Galliam ivit, quod fortasse non ignorabis. Cum Hanoveram transiret, infeliciter abfui. Spero egregiis speciminibus quae nos