Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/249

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

236 ik Dolbzt au Ycibuq.

simul substantiam constituere queant, non videtur tamen illam attributorum pluralitatem necessario ingredi généralem substantiae notionem, cum concipi queat substantia simplicissima unius attributi. Substantiae certe notio attributum aliquod involvet vel unum vel plura. Utrum sit, in générali substantiae notione non necessario involventur plura, nisi forte velis, attributum aliquod non in se spectatum, sed ut ita loquar, modificatum substantiae notionem ingredi. Quod omnino suspicarer, nisi inde videretur sequi hac ratione causas modorum assumi tanquam substantiae proprias, quod tamen id ipsum est quod quaeritur.

Concedis omnem substantiam esse simplicem certo intellectu, quae verba si intelligam pro me faciunt. Ita enim ea interprètor. Attributa substantiae ita ex imo principio et fonte manare, ut nexum inter se habeant necessarium et reciprocum. Quod si recte verba tua interprêter, idem dicunt, quod intendi. Ea enim quae talem inter se nexum habent, a* parte rei non pro pluribus sed pro iisdem habeo. Substantiae autem quaerimus notionem, non substantiarum aggregati.

Omne quod existit causam habere cur existat potins quam non existat, lubens largior.

Quod proprietates dixi ab essentia rei non differre, nisi nostro concipiendi modo, quo eas distinxi a modis, iis quid velim exemplo patefaciam. Figuram concipio planam, tribus rectis fineis terminatam ; hanc triangulum voco ejusque essentiam in eo consistere pono. De hoc triangulo porro demonstro, maximum Iatus necessario maximo `angulo subtendi, ejus angulos aequales esse duobus rectis etc. Haec trianguli proprietates voco, concipiendi certe modo ab essentia trianguli diversas, sed re ipsa ab eodem neutiquam discrepantes, sed diversis concipiendi modis mihi unam eandemque trianguli naturam repraesentantes. Quod ex eo sequi arbitror, quia hae proprietates cum trianguli natura reciprocantur. Non intelligo, quid velis cum ais, si extensum se solo conciperetur, in loco non esset. Idem enim hoc mihi videtur ac si quis diceret. si extensum se solo conciperetur, extensum ’non esset. Quid enim in loco esse addat rei extensae praeter denominationem externam, non capio.

Si a styli circumductione sépares omnia quae externa sunt et quae eum in finem solummodo adhibentur ut apex styli certa lege circumducatur,