Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/269

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

256 Qeîtmig au bc Solber.

Semper enim mihi porsuasi, quidquid ex natura rei sequitur, id rei semper adesse invariato modo, certe quamdiu manet cadem natura rei, nee ab ea tolli posse, cum inter id ipsum et naturam rei nexus sit neeessarius ; mutationem ergo quae accidit manente cadem rei natura, neoessario deberi oausae externae. Dicis quidem, substantiae finitae essentialem esse internam tendentiam ad mutationem, verum hoc ipsum illud est quod demonstrationem exigit, et quod allato modo ratiocinio, nisi fallor, evertitur. Vale.

Lugd. Batav.

a. d. XXX Octobris

GIDIOCCIII.

> »

xxvu.

Qeilmig au be Zlšolber.

Haud dubie rem acu tetigisti, cum judicas ex sententia mea veri nominis substantias (id est Monades seu perfectas Unitates suhstantiales ex quibus caetera omnia resultare neoesse est) nullum in se invicem influxum habere, et quod secus fieri censemus, ad phaenomena pertinere. ln eo tamen a mente mea videris abire diversus, quod hypothesin tantum afferri judioas, cum ego neoessariam esse dootrinam putem. Nec gratis assumo substantiam esse activam, quemadmodum ex non paucis a me jam perseriptis satis intelligitur. Si définitioni substantiae pro arbitrio insérens aetivitatem, hinc inferrem substantiam omnem activam esse, et meam delinitionem arbitrariam applicarem deinde iis, quae sunt reapse in natura et vulgo substantiae dicuntur, jam vel prineipium peterem vel vitium obreptionis eommitterem in définiendo. [Monades per se aetivas agnoseo, in quibus etiam praeter perceptionem quae actionem utique involvit, intelligi nihil potest.]

Itaque cum quaeritur quid substantiae nomine intelligamus, `ante omnia excludenda moneo Aggregata. Aggregatum enim nihil aliud est quam ea omnia simul sumta ex quibus résultat, quae sane Unitatem suam habent a mente tantum ob ea quae habent communia, ut ovium grex ; aliud enim est, duo corpora esse indistantia (in quo consistit continuum apparens ex /