Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/281

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

268 Sšeibnig au be Soiber.

divisibilia, imo et actu subdivisa, sed non eorum constitutiva. Haec incommoda disputandi cessarent necessariaque in respondendo prolixitas, si praecise argumentis alterius inhaereremus.

Pergis ad me dicere : sed tamen non persuadet (tuum argumentum) nullam realitatem habere corpus mathematicum,

nisi forte in voce realitatis quaedam sit ambiguitas, nam ejus innumeras proprietates evidentissime concipio. Hic rursus dupliciter respondeo : primum, omnino inferri ex meis corpus mathematicum non esse aliquid reale, deinde tuas instantias per quas id corpus (tanquam reale) evidentissime concipi ais, ejus realitatem non conficere. i

Quod primum attinet, eo ipso quod corpus mathematicum non potest résolvi in prima constitutiva, id utique non esse reale colligitur, sed mentale quiddam nec aliud désignans quam possibilitatem partium, non aliquid actuale. Nempe finea mathematica se habet ut unitas arithmetica, et utrobique partes non sunt nisi possibiles et prorsus indéfinitae ; et non magis linea est aggregatum finearum in quas secari potest, quam unitas est aggregatum fractionum in quas potest discerpi. Et uti Numerus numerans non est Substantia sine rebus numeratis, ita nec corpus mathematicum seu extensio sine activis et passivis seu motu. At in realibus, rempe corporibus, partes non sunt indéfinitae fut in spatio, re mentali), sed actu assignatae certo modo, prout natura divisiones et subdivisiones actu secundum motuum varietates instituit, et Iicet eae divisiones procedant in infinitum, non ideo tamen minus omnia resultant ex certis primis constitutivis seu unitatibus realihus, sed numero iufinitis. Accurate autem Ioquendo materia non componitur ex unitatibus constitutivis, sed ex iis résultat, cum matéria seu massa extensa non sit nisi phaenomenon fundatum in rebus, ut iris aut parhelion, realitasque omnis non sit nisi unitatum. Phaenomena igitur semper dividi possunt in phaenomena minora quae aliis subtilioribus animalibus apparere possent, nec unquam pervenietur ad minima phaenomena. Unitates vero substantiales non sunt partes, sed fundamenta phaenomenorum.

Jam ad Tuam, Vir Eximie, instantiam venio. Corporis (inquis) Mathematici innumeras proprietates evidentissime concipio. Concedo, scilicet ut numeri, aut temporis, quae et ipsa non nisi ordines sunt seu relationes ad possibilitatem aeternasque véritates rerum pertinen-