Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/316

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@cs flofics au Qcibnig. 303

matarum species continere, sicque matériae homogeneilas statueretur, et varietas tolleretur. Ergo secundum asserendum ; at Entelechiae futpote infinitae), cum in matéria sint, singulae singulas matériae particulas infinite parvas sortientur, quae tamen ipsae divisibiles rursus erunt. Dividatur ergo earuln aliqua ; sane cum Entelechiae istae nec destrui possint nec dividi, sed nec nova possit produci a natura, alterutrum conséquetur, ut ea, cujus matéria séparata est, Entelechia unam ex partibus a se invicem séparatis sequente, remaneat altéra matériae pars sine Entelechia, vel ut pars illa déserta acerescat aliis monadibus vicinis, sicque mutetur unitatum substantialium essentia.

L. Animantia bruta non intereunt, alioquin animae eorum, quae non intereunt, remanèrent in natura inutiles. Quid ergo fiet, si, ut fieri potest, partes machinae organicae, cui animae illae affixae sunt, séparentur ab invicem ?

5. in Dissertatione contra Cl. Sturmium negas dari potentiam quae non sit active motrix ; quid igitur fiet matéria, quae utique potentia passiva est ? Denique, dum ais causas secundas acturas, si nullum adsit impedimentum, vel intelligis impedimentum negativum vel positivum : si ais acturas si nullum adsit impedimentum negativum, jam requiris occasionem sive conditionem positivam ad hoc ut homo rideat, nam impedimentum negativum tollitur tantum per aliqnid positivum. Si dicis acturas si nullum adsit impedimentum positivum, ponamus igitur nihil extare in rerum natura praeter nnicam substantiam corpoream constantem matéria et Entelechia unica, hoc casu substantia ista infinitas actiones ponet simul, non enim habebit impedimentum positivum, nec erit ratio quare pauciores ponat, aut quare unam potins ponat, quam aliam.

Praeterea sola anima in homine libera est ; igitur machine illius organica producit motum sui liberum aut spontaneum occasione motus spiritualis ab anima producti, quae tamen occasio non sollicitat ut causa, sed ut conditio *).

Humor est de Ptolemaeo creando Cardinale.

Preoor etc.

Dabam Hildesii 2 llartii 1706.) 23 :16 išolgcubc Bcgicbt ficb auf biz Slišabl bet Sciuitcugencralt in Siem.