Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/344

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

îD¢6 üofiœ au ùibnig. 331

Prolatationibus nimiis Ecclesiae perinde ut Principum autoritatem, etiam intra aequum periclitari posse, verissime dictum ; sed videndum, nimiane sit ista de qua nunc sermo est, ac non potius ex ea quam Catholici omnes Ecclesiae tribuunt, infallibilitate circa ipsum dogma sponte profluat, uti

egregie expendit Cameracensis Archiepiscopus in libello quem una cum

Causa Quenelliana, Processu Gerberoniano, ac Historia quinque Propositionum Jansenii tibi in reditu tradendum pridem commisi nostris Hannoverae degentibus, jamque ad manus tuas pervenisse spero. Qui quidem libellus eo majus apud cordatos omnes pondus habere debet, quod autoris intererat, veram non fuisse quam tuetur sententiam. Sed enim Praesul egregius dum Ecclesiae commodis et véritati causam suam posthahuit, maculam si quam ante forlasse contraxerat, omnem abunde de-Ievit, exemplumque dedit quod utinam imitentur demum Janseniani. Caeterum intellexi nuper de hoc ipso argumento posteriores alias dissertationes dnas eodem autore prodiisse, in quarum altéra speciatim ostendit Bellarmini sententiam non aliam fuisse quam supra dixi.

Possibilitatis et necessitatis nomina varie accipiuntur illa quidem, sed quaeritur an ea in significatione homini tribuantur à Jansenio quae veri nominis libertati, qualem’ Ecclesia semper docuit, non répugnet. Hanc quaestionem rursus in supra laudato Cameracensis Archiepiscopi opusculo, nec non in Historia quinque Jansenii Propositionum praeclare illustratam reperies. Utinam Jansenius talem saltem possibilitatem, eamque solum necessitatem astruxisset qualem Nicolius in Qpusculo posthumo cui titulus : Systema gratiae universalis, cujus synopsin in Diario Trivultiano videre potuisti. Verum Janseniani dum hoc Nicolii opusculum calcule suo probare reuuunt, satis indicant Jansenium plus aliquid voluisse quam Nicolium. De iis quae circa philosophiam mecum communicasti per litteras, quaeso ne sollicitus sis ; an ego quae te inscio vulgare nolui, vulgarem invite ? mihi satis est intellexisse mentem tuam. Tu vero dabis veniam inconsultae petitioni meae. Seduxerant me Schediasmata Mathematica in Diariis passim reperta, quae non minus quam metaphysica vulgi captum superant. Plane expedit ea non nisi systemati quale méditor, inclusa prodire, quanquam vereor ne matériam tuam artificis inscitia deleat. Trivultianis collectoribus, cum opportunum erit, sensa tua perscribam, nec dubito quin pro ea in qua te apud eos esse novi veneratione, acquissimum tuum consilium libenter accipiant. Scio satyricum salem qui primis