Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/372

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Yeibui ; au flofics. 359

utrum salutis an fidei vivae dandae décretum prius sit in intentione Dei, sed Deum ex infinitis mundis possibilibus optimum elegisse, omnibus ingredientibus speclatis. Itaque revera non nisi unicum Dei décretum erit de exislentia talis rerum seriei, et cum mala quaedam optimam seriem ingrediantur, bino admitti. Libertatem non tantum a coactione, sed et a necessitate eximendam censeo, non tamen ab infallibilitate seu déterminatione : semper enim ratio esse debet, our unum potius quam aliud fiat, nec ulla datur indifferentia perfecti acquilibrii. Interim ratio déterminans inclinando déterminat, non necessitando, cum aliter fieri non implicet contradictionem. hlulta alia observavi, quibus difficultates plerasque satis clare expediri puto, et quantum judieo, sententiae meae non abhorrent in hac parte a décretis vestrae Ecolesiae, nec a vestri Grdinis placitis potioribus : nam doctrinas illas, sub quibus Divina Bonitas laborare videri possit, minus. amo, etsi alias Augustinum, Arnaldum et Quenellium magnifaciam. Itaque aliquem mihi etiam apud vestros applausum promitto. Nunc in eo sum ut quaedam turbatiora in mundum rédigantur. Colloquium illud, conseotarium oolloquii cum Comite de Gabalis, in Batavis éditum puto.

Chronostichorum vel potius Arithmostichorum artificium non sperno, cum usum insignem ad Historiam discendam aliaque memoriae objecta numeris désignata praestare possit, velut capita Bibliorum sacrorum, titulos Corporis juris.

Distiohon cujus meministi tale est, ut eo chartam inquinari haud velim, minus etiam ooulos meos. Viros graves a talibus abhorrere par est, ad haram et stivam rélégandis. At Jacobi Boschii (unde quaedam adhibes) carmen placet de Arte Symbolioa, cujus alia légère non memini. Stylus ejus videtur aocedere ad artem poeticam Horatii. Quod superest, vale et fave etc.-Dabam

Hanoverae 42 Sept. 1708.

P. S. R. P. Dezii librum apud Argentoratenses de Religionis Controversiis olim éditum tune cum prodiit inspicere memini, mittente D. Landgravio Ernesto. Placuit autoris ingenium et modératio, et nunc gratum est talem virum provehi.