Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/388

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

s

Sim iåofies au $ciBui, ;. 375

et alioqui oautelam istam instituto tuo necessariam esse pro tua sapientia intelligis.

Venio nune ad philosophicas in postremam paenultimae epistolae Tuae partem animadversiones meas, quas ut acqui bonique consulas rogo. Animas brutorum quinto demum die creatas a’ te statui colligebam ex Tuae de ipsa Natura adversus Sturmium dissertationis n°. 6, ubi per divinum mandatum : produoat terra etc. contendis insitam esse quandam rebus efficaciam, formam seu vim, qualis naturae nomine acoipi solet, ex qua series cpatvoμévœv ad primi jussus effectum consequebantur. Atque in his quidem postremis verbis, finea subductis, innuere mihi videbaris ob novarum istarum Monadum exortum mutata fuisse Phaenomena, et alioqui dicendum, cadem futura fuisse in natura Phaenomena, quamvis animantium animae creatae nunquam fuissent. Unde ergo illas creatas fuisse evinces ? ex rationibus metaphysicis, inquies : fateor ; sed an ex iis solis ? quid ? niliilne Physioa hic poterit ? nibil sane pollent, si ad explicanda quae cernuntur Phaenomena, necessariae non sunt animae brutorum. Necessariae autem non erunt, si nullam in Phaenomenis mutationem indueunt. Certe ipse animae adeo rationali officium formae sive Enteleohiae tribuis, quae utique qua talîs est, non minus phaenomena propria habebit quam formae sive entelechiae reliquae.

Quod ais, Animam non transire de uno corpore organieo in aliud, sed semper in eodem eorpore organico manere ne morte quidem intercedente, sed corpus organicum manere idem solum ut navis Thesei vel flumen, nisi quod animae certum assignari possit punctum etc. de brutorum animabus non magnopere pugnabo ; de humanis an id admittere tuto possim, equidem nescio, nec video quare. Si transcréationem tuam recte percipio, hominis anima cum sine omni matériae cujusounque adminiculo opérari possit, ab omni matéria etiam prima seu 1rpo$1 : q› omxaiμévtp absolvi post mortem nequeat. At quid igitur fiet ipsa matéria prima sive propria quacum anima humana monadeln constituebat ? dicerem, Satis illi de unitate provisum per Entelechiam illam ipsam oui anima humana tanquam gradus essentialis perfectionis addita fuerat. Quod si ante animae rationalis înfusionem matéria illa prima extare sine ipsa potuit, quidni et post ejus jaoturam ? Dico si reote peroipio transcréationem animae non rationalis in ratfionalem quam ais fieri posse addilo miraculose gradu essentiali perflectionis, id est rationalitatis. Nam non voles, opinor,