Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/390

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Yeilmig an bee ûofice. 377

extensio juxta te est modificatio monadum seu substantiarum. Sed et monades continuitatem habent, extensio enim et continuatio ex repetitione substantiae oritur, aut velim mihi dicas quid continuitas superaddat repetitioni monadum juxta se positarum sub cadem Entelechia dominante ? Monades etiam componunt, nam in eas tanquam principia tota extensio resolvitur ; denique monades etiam slare per se possunt, sunt enim substantiae. Haec si ita se haberent, extensio seu quantitas continua aliquid a substantia réalitér diversum non mera substantiae modificatio erit, uti alias arguebam, nam massa nullam matériam continet, nisi cam quae ex monadum collectione consurgit.

P. Dionysium Werlensem Capucinum, Virum doctum tibique amicum, ante menses aliquot diem obiisse intellexeris. Quod superest, vale et si quid voles, jube. Dabam Hildesii 30 Julii 1709. P. S. Litteras tuas ad P. Janningum curavi Antverpiam. Post scriptas bas litteras accipio litteras à Ptolemaeo, in quibus plurimam tibi verbis suis salutem dici jubet et grata admodum sibi fuisse cogitata tua significat, praeprimis id quod de Sinensibus ritibus censes : sed multo libentius habiturum Iibrum a te ea de re éditum titulo N ovissima Sinica, rempe ut Romae compertum fièret, quid docti et modérati Protestantes de causa illa Sinensi sentiant ; utque ne credantur omnia Mercuriis Hollandicis qui perpetuis satyris in Jesuitas pretium quaerunt et emptores invitant. Multum modo distineri se ait et distrahi in hac retractanda causa, sibi post aliorum parum felicem opéram ab A. R. P. N. Generali commendata, modica quidem spe prosperi exitus, sed multorum probornm precibus ad Deum enixis et assiduis plurimum fidit. Gonsilium tuum de confutandis vanis et nocuis Baylii Cogitatis summopere probat. Vale iterum iterumque.

Lvl.

Qcibnq au beê îåoffcê.

Significatum a me putabam Dn. Hartsoekeri Conjecturas ad me rediisse. ln eo est, ut continuationes procudat ; Vir clarissimus in Dioptricis non spernenda promittit. Cur de Elementis cum eo certem, ratio nulla est,