Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/396

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

4

Sellmig on bec flofics. 383

quam in gente Épicurea instituetur. Nec majores aut bene meritos coluissent Sinenses, nisi majori potestati hoc gratum putassent. Facile crediderim multos Orientalium philosophos non minus quam Platonicos et Stoicos deum babuisse pro Anima Mundi seu natura universali rebus immanente ; caeteros etiam spiritus corporibus induisse, et nonnullos etiam animam considerasse ut divinae particulam aurae, quae corpore extincto rediret in Oceanum animarum : neque ego negarim multorum Sinensium philosophorum banc fuissc mentem, sed cum philosophia Sinensium nunquam in formam scientiae redacta fuerit et quantum suspicor, etiam verba illis philosophica desint, nihil prohibet in meliorem partem accipi quae antiqui apud ipsos de rebus divinis et spiritualibus docent. Favent quae ipse affert Longobardus de Taikie et Li, et Aëre primitivo seu spiritu, quae sive Christianorum sive Platonicorum saltem Trinitati nonnihil respondent. Ut Taikie sit potentia seu primum principium, Li sit sapientia quae continet ideas seu essentias rerum, Aër primitivus sit Voluntas seu Amor, quod spiritum dicimus, unde proceditur ad opérationem et productionem. Nec de nibilo est quod ex L i dicuntur emanare virtutes, unde fontem in eo veri et boni esse intelligas. Quod vero vel Li vel spiritum concipiunt tanquam Materiam rerum, ex incommodis phraseologicis nasci potest apud geutem vocabulis metaphysicis destitutam, et fortasse agnoscebant autores antiqui res omnem suam realitatem perlectionemque a deo habere, etsi non potuerint distincte exponere originationis modum.

Itaque quantum hactenus intelligo, putem salva substantia veteris Sinensium Tbeologiae excludi errores addititios, adjungi magnas Christlanae religionis véritates posse. Fohium, antiquissimum Sinensium principem et philosophum, agnovisse originem rerum ex Unitate et Nihilo, id est aliquid Creationi Analogum ostendunt arcanae ejus Figurae, Arithmeticam Dyadicam, a me post tot annorum millia restitutam continentes, quanquam et majora innuentes, uhi omnes numeri scribuntur per hinas tantum notas 0 et 4. Et 0 40 400 1000 40000 etc.

significant 4 2 L 8 46 etc.

Et numeri ita exprimuntur