Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/408

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

îbœ fioficfl an ilcibnig. 395

ciuut, principiis destitui saepe, quibus dogmatum ccrtitudinem superstruant. Quod ’si ad secpticismum hac ratione deducuntur, videant méthodine culpa ea sit an sua, qui id inficiantur quod si verum non sit, multa tluctuare necesse sit. Apud nos equidem nullus scepticismo locus est, qui principium aliunde firmum habere nos profitemur, quo solo nixi (saltem in multis) an et quo sensu revelatum quidpiam sit, agnoscamus, et ad inconcussam in articulis controversis véritatem perveniamus, autoritatem scilicet Ecclesiae contra quam quantumvis speciosum sit quod objicitur non majus pondus habere debet, quam ea quàe contra Mathematicarum disciplinarum certitudinem Sextus Empiricus, Hobliius aliique congessere. Dallaei opus quod memoras, non vidi, at vidi Calixti digressionem de arte nova. Vidi etiam Bartholdi Nihusi Artem Novam ipsam etApologeticum, quem posteriorem à Baylio desideratum fuisse ex Dictionario suo comperio, atqui non pauca ejus exemplaria in Hildesiensi nostro collegio etiamnum non compacta supersunt. Propositum habebat Nihusius ostendere, quod nullae contra nos à Protestantibus afferantur demonstrationes, quod Baylius non diffitetur in articulo Nihusius.

Tuam de animae origine sententiam ingeniosam certe, et explicando originali contagio ut videtur accommodam quod attinet, malim dicas gradum illum ac facultatem primitivam rationalitatis (quae utique substantialis est, utpote hominem constitucns et a non-homine distinguens) in conceptu novissimo superaddi primum potius quam in animabus sensitivis in semine .... *) jam existentibus latuisse jam tum in actu signato ; hoc enim posterius non fèrent Theologorum nostrorum aures. Prius illud facilius fortasse digerent. Nec video cur miraculose superaddi dici necesse sit, cum ab additione illa tam facile miraculum excludere possis quam philosophi passim alii a créatione. Sed haec de vocabulo solo controversia erit. Unum adhuc moneo : vetitam a nohis défendi propositionem banc : Possibilis est potentia quae quamvisnaturaliter sit incapax operandi libere, divinitus tamen elevata libere operetur.

Dum haec meditor, forte se mihi offert Fortunii Liceti Genuensis Philosophi et Medici in Pisana Academia quondam Professoris opus de Ortu humanae animae, libris tribus comprehensum, centum et octo abhiuc annis excusum Genuae, sed (quod dolendum est) integro alphabeto mancum,

  • J Gin iišort untcicrtid).