Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/413

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

4005›’)¢8 üoficö au îcibuig.

tura unionis, quae est aliquid μaracpoazxôv, nec a nobis semper satis explicari potest.

De re Sinensi ad me perscriptum est, Pontificem singulari temperamento appellationes à Legato Turnonio ad sedem suam rejecisse, sed ipsam Turnonii sententiam nihil Alexandri VII décretis obstituram déclarasse. Quod est verbo aut formula contra vestros pronuntiare, re et effectu pro illis.

Liber inscriptus l’esprit des nouveaux disciples de S. Augustin ex Batavis jam mihi missus est. Sed causa Queneliana tuo favore impetranda pergrata erit ; pretium docebis. Augustinum contra Launoium defensum à Serrio habeo. Sed ajunt Launoium scripti autorem non fuisse.

Papissa nihil ad Antibailium. Lihenter intelligo Codicem Martini Poloni, unde abest, apud vos extare. Pardiesii scripta Gallica latine versa in Germania prodière, quae facile procurabit bibliopola. Chalesius vester non spernendus est : in eo peccavit quod analysin profundiorem quam non intellexit sprevit. Ozannami Algebra non est contemnenda. Gottingiesius vester, vir quidem subtilis, interdum in scirpo nodum quaerere visus est. Etsi Gregorius à S. Vincentio Quadraturam Circuli et Hyperbolae non absolvérit, multis tamen pulcherrimis véritatibus Geometriam auxit ; itaque plurimum ei debemus. Quod superest, Deum in his anni auspiciis precor, ut Te nobis in multos annos ilorentem servet. Vale etc. Lxvn.

Èeê îšnffeâ un Qeilmiå.

Litteris meis ante sesquimensem ad Te datis non multa de Sinensi negotio insérere potui. Subinde quaedam ad nos Roma perlata sunt quae hisce communico raptim.

lnprimis notatum Pontificem quoties Decretoriam sententiam ferre voluit (voluit autem aliquoties) pejuscule habuisse. Gardinalis Turnonius datis ad Pontificem lîtteris questus esse scribitur « le Missionis nostrae Sinensis praesidibus quod aliquos e nostris secum (Cardinale) sentientes vexarent, imo carceribus et vinculis continérent,