Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/417

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

404 @M floficô au Qcibnig.

Titulus, vel conspectus Musaei Kircheriani à Bonanno perplacet, nec dubito, quin multa ex eo discamus. Miror Patrem Bonannum adhuc tueri acquivocam générationem.

Gaudeo quod tibi non displicent quae Patri Lamio Benedictino reposui. Forsterus cum Patre Servatio Nöthen Francofurti novissime Iocutus est et hanc, quam includo, schedam mihi misit, ne Servatius vester Patribus vestris, sed Forstero ipsi Librum transmissum imputet. 7

Circa juvenem Brunswigo-Luneburgium Collegio Romano idoneum, reditum Serenissimi Ducis Antonii Ulrici expectavi, eique jam reverso rem insinuavi : responsum exspecto.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 2 Maji 1710. P. S. Literae, quo rectius ad me perveniant, praestabit ad Hildesienses vestros curari, et Dn. de Behrens commendari ; interdum enim Hanovera absum.

§

Lxx.

îbeê flånffeê au Beilmiå.

Cum expectatissimas Tuas litteras accepi 2 Maji datas (nam alias à Te vidi nullas), ad academicos me gradus comparabam, et futurum videtur ut a mathematicis carceribus vice digressus cursum abrumpere, et ad Theologiam animum appellere cogar. Gratias interim ago pro insignium quos suggeris Mathematicorum notitia, quae si non -mihi, saltem aliis usui esse poterit. Hac, quam dixi, cura defunctus nihil habui prius quam Tibi respondere. Si vera sunt quae novissime Roma nunciantur, Sinensis ecclesiae fata brevi patebunt, nam dum P. Baimundus noster, Provanae socius, Clémenti XI vetera Christianae religionis monumenta.non ita pridem in Sinis ieperta, et inter ea Decalogum a pluribus saeculis Sinice redditum in quo Deus vocabulo celebri Tien exprimebatur, nuper exhiberet, fertur Pontifex dixisse, se 15 Maji toti huic negotio finem impositurum, neque enim se missionem istam pessum ire irelle. De Patre Visdelou legi, ni fallor, in quadam Gallorum nostrorum apologia, falsum esse quod a caeteris nostris discreparet, maxime postquam décretum ipsum à Turnonio allatum perpendere licuit, in quo controversia facti, an scilicet ritus Sinici