Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/422

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ycibni ; au bcfi Qãvfieö. 409

Causam Quenellianam tradidi puellae cuidain paucos intra dies Hildesium profecturae, inde a nostris ad Te mittendam. Vale etc. Dabam Coloniae 48 Julii 1710.

P. S. Ubi P. Noel ad nos venerit, hac enim Montes Pannoniae petenti transeundum erit, habebo fortasse plura quae Tibi scribere possim.

niïiïiiï-un

Lxxm.

Qeilmiå au beê îâofieê.

~

Placet quod Replicationem Multipraesentiae ita exponis, ut rei non sit, sed ubietatis, sed ita, ni fallor, non admodum commode mentem Ioquentium exprimis. Nec video etiam cur opus sit penetratum cum panis dimensionibus corpus Christi dicere, cum dimensiones lianc ubicationem non ingrediantur. Sed, re commode explicata, de phrasibus possumus esse faciles.

Objectionem, quam nuperrimac Tuae contra Harmoniam praestabilitam continent, in prioribus non observaveram ; nam alioqui respondissem statim, cum ex carum sit numero, quibus maxime delector, quod rei uberius illustrandae occasionem praebent. les ipsum rempe quod Mundus, matéria, mens, a finita mente perfecte coinprehendi non debent*), inter caetera argumenta mea est, quibus probo, matériam non ex atomis componi, sed actu suhdividi in infinitum, ita ut in qualibet matériae particula sit mundus quidam infinitarum numero creaturarum. Si vero Mundus esset Aggregatum Atomorum, posset accurate pernosci a mente finita satis nobili. Porro quia nulla pars matériae perfecte cognosci a creatura potest, hinc apparet, nullam etiam Animam perfecte ab ea cognosci posse, cum per Harmoniam illam praestabilitam exacte matériam repraesentet. ltaque quod objectio Tibi visum est, argumentum videri potest in rem meam. An schedam meam rursus desideras, in qua sententiam meam nuper explicui de controversia Sinensi ? Si ea est mens tua. requiram inter fasciculos chartaccos et erutam rursus submittam. Sed non possum statim promittere ob confusionem chartarum, quibus me defunctum puto.) Sm Qntwurf idmibt flciimig nequeant fiit non debent..