Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/425

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

412 ifcilmig an bts îåoficfl.

ut par est. Amieum tuum Guelfebyti videre memini. Utinam saepe occurrerent, in quibus tibi aifectum meum probare posseml

Placet, quod objectioni Tuae responsio mea, praesertim non.omnino improvisa satisfecit. Qui Harmoniam praestabilitam admittet, non poterit non etiam admittere doctrinam de divisione Materiae actuali in partes infinitas. Sed idem aliunde conséquitur, rempe ex natura motus fluidorum, et ex eo quod eorpora omnia gradum habent fluiditatis. lnoomprehensibilitatis attributum utinam soli Deo proprium esset, major nobis spes essct noseendae naturae, sed nimis verum est nullam esse partem naturae, quae a nobis perfecte comprehendi possit, idque ipsa rerum neptxópqatç probat.- Nulla oreatura quantumvis nobilis, infinita simul distincte percipere seu bomprehendere potest ; quin imo qui vel unam partem matériae comprehenderet, idem comprehenderet totum Universum ob eandem mptxópqotv quam dixi. Mea principia talia sunt, ut vix a se invicem divelli possint. Qui unum bene novit, omnia novit, Quasdam ohjectiones Dno. Hartsoekero, rogatus olim misi. Eae partem illarum faciunt, quibus in suis deolarationibus (Eelaircissemens) respondit, sed nomine meo non adjecto, quod nec desiderabam. At nuper in aliam controversiam implicati fuimus. Statuit ille, duas esse partes matériae, unam conilatam ex Atomis perfecte duris, alteram ex fluido perfeoto. Ego matériam ubique sua natura divisibilem statuo, nec Atomos nisi per miraculum induci posse, iluidilatem etiam transire in quosdam connexionis gradus per motus varios in matéria inter se conspirantes. Inde fit ut separatio non fut sine quadam motuum perturöatione, cui proinde résistitur. Hane eenseo ultimam rationem eohaesionis in matéria. Nam unci, hami, funes, tabulae ab aëre vel aethere compressae, aliaque id genus firmilatem aliquam jam praesupponunt. Nec puto aliam rationem ultimam eohaesionis reddi posse, cum matéria non nisi motibus variari possil. ’Oceasionein mihi dederat Dn. Hartsoekerus, ut tale quid ei insinuarem. Videtur motum eonspirantem a me adhibitum non satis inlellexisse, unde nonnulla objicit, aliaque affert, quibus prolixius respondi quam constitueram. Currente rota pro ureeo amphora exiit.

Hanc epistolam quam ei soripsi ad Te mittere volui, etiam ut judieium Tuum subeat. Inde si videbitur, Dno. Hartsoekero mittere poteris. Adjunctas etiam ad R. P. Orbanum destinari peto.

Tandem aliquando absolutum est in Batavis opusculum meum, et cum