Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/453

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

440 - En üoficfi an Qcibnig. — Slciimtg an bee Bofiee. xc.

$e§ iåoïfeë au Qeilmiå.

Si vales, bene est. Nuper per Dn. Lücken, Hildensis Postarum magistri optionem, ad TE misi Meldensis Episcopi Mandatum, quod ubi pervolveris, cadem ad me via remittere poteris. Subinde prolixas ad TE dedi, quibus adjunxeram versionis meac sesquiplagulam. Exinde accepto quod mihi Bacchanales feriae praebebant otio, depropéravi reliquam dissertationem praeviam, et partem primam Theodicaei, jamque magnis animis in altéra parte pergo, laborem edulcantibus sublimibus méditationibus Tuis. Varia occurrunt, partim cogitatis tuis apprime consona, partim adnotanda, quae videbis aliquando. Ut se initia dant, totam versionem circa Pentecosten absolutum iri confido. Origenis contra Celsum opus hic non habemus, nam ea solnm autoris istius praesto sunt quac Huetius edidit. Vallac etiam dialogus latinus à TE suppeditandus erit. Alia alias. Hildesio accepi, Colonia illuc advenisse Vitam Christophori Bernardi etc. quam ad te missam aut propediem mittendam non dubito.......... Vale etc. Dabam Paderbornae 48 Februarii 1742. Haec raptim. ’ xcl.

8ei[mi¿ au beë îšoffeê.

Prolixas meas cum additis ad Dn. llartsoekerum acceperis. lnterea redditae sunt mihi tuac novissimae. Perlatus est etiam ad me liber de vita Christophori Bernardi Episcopi Monasteriensis non sane spernendus. Scripsi Hildesiam, rogavique, ut mihi indicetur, quid pro vectura expensum sit ; ita simul cum pretio libri rcddam vestris, per quos dcinde facile satisfieri Bibliopolis poterit.

Meldensis quoque Episcopi opus, per occasioncm, ad vos redibit ; nunc nondum lectionem absolvere licuit.

Ex Catalogo Ofiicinae, quam Bomerskirchen Bibliopola cum libro mihi misit, nonnullos libros desidero, si aequo prelio vendantur. ltaque rogo