Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/457

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

444 Qcibnig an bcë Söoficfl.

tiones sive partes subsequentur notae, quibus manum non adjiciam nisi finita versione. Tum paulatim cogitandum erit de éditione, quae tamen vix ante nundinas autumnales Francofurtenses speranda est. Hartsoeckerus noster altum silet. Tuas ad illum litteras misi Lutetiam. Mitto quaedam Sinensia. Nescio ubi Iegerim, habere Te méditationes quasdam philosophicas paratas, quibus naturae principia elucides. Scire aveo num spes sit eas brevi éditum iri. Vale etc. Dabam Paderbornae 20 Maji 1712.

.

xcm.

Qeilmiå an beê Qåoffcë.

Si id quod Monadibus superadditur ad faciendam Unionem substantiale esse negas, jam corpus substantia dici non potest ; *ita enim merum erit Monadum aggregatum, et vereor ne in mara corporum phaenomena recidas. Monades enim per se ne situm quidem inter se habent, rempe realem, qui ultra phaenomenorum ordinem porrigatur. Unaquaeque est velut separatus quidam mundus, et hi per phaenomena sua consentiunt inter se, nullo alio per se commercio nexuque.

Si accidens vocas, quicquid substantiam completam ita supponit, ut naturaliter sine ipsa esse nequeat, non explicas in quo consistit id quod accidenti est essentiale, et quo etiam in statu supernaturali a substantia distingui debet. Peripatetici omnino aliquid substantiale agnoscilnfpraeter Monades, alioqni secundum ipsos nullae substantiae praeter Monades forent. Et monades non constituunt substantiam completam compositam, cum nonaciant unum per se, sed merum aggregatum, nisi aliquod substantiale vinculum accedat. °

Ex Harmonia non potest probari, aliquid aliud esse in corporibus quam phaenomena. Nam aliunde constat harmoniam phaenomenorum in animabus non oriri ex influxu corporum, sed esse praestabilitam. Idque sufñceret si solae essent animae vel Monades ; quo casu etiam omnis evanesceret Extensio realis, nedum Motus, cujus realitas ad meras phaenomenorum mutationes rédigeretur.

Vellem aliquis integrum systema Jansenii in compendio exhiberet, alioqni difficile est in re tam perplexa de mente ejus recte judicare.