Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/474

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ileibnig au bcfl floficñ. 461

gimus confusas inesse ad quantamlibet parvitalem ; itaque bis monades respondebunt, ut majoribus rlistinctioribusque*respondenl. Quaeris denique, si pomum réalitér extensum non est, cur rotundum apparet potins quam quadratum ? Respondeo, pomum ipsum, cum sit ens per aggregationem, non nisi phaenomenon esse. Quod superest, vale et lave. Dabam Guelfebyti 20 Sept. 1742.

P. S. Gratissimum erit aspectu Tuo frui, ubi proximo mense in has partes excursionem feceris.,

xclx.

Qcilmiå un bcê ãåoffcë.

—Doleo me sperato colloquio Tuo privari. Ego quidem, ex quo nupernm fasciculum Dn. D. Behrensio misi, semper hic haesi. Prodit hic praeclara versio Tua, in qua recensenda plusculum mihi alicubi indulsi, quod Tu quidem tanquam in alieno arctius Te verbis astrinxeris, ego vero liberius quaedam expressi, ut minus Gallicas origines in Latino sapiant.

Nescio an ex Te quaesierim in amici gratiam, utrum Colonia vel Nuissia sciri possit, quis fuerit auctor magni Chronici Belgici à Pistorio éditi. Fnit Canonicus regularis Nuissiensis ; sed nomeu et alia ad Virum pertinentia scire vellemus.

Si ratio excogitari posset, corporibus licet ad sola phaenomena redactis, explicandi possibilitatem roö μetouozacμoö vestri, id pridem mallem. Nam Hypothesis illa multis modis placet. Nec aliqua alia re, quam Monadibus earumque modificationibns internis, ad Philosophiam oppositis supernaluralibus, indigemus. Sed vereor, ut mysterium Incarnationis aliaque explicare possimus, nisi vincula realia seu uniones accedant. Quod superest, vale et [ave ac feliciter iter Tuum perage. Dabam Hanoverae 40 Octobr. 1742. « *

P. S. Pecuniam Dn. Romerskirkio dehitam adjicio Tuae. Paululo minus quam 5 thaleros conficit, quos mitto, rogoque ut ei solvi cures.