Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/478

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

mea Qofiefl cm fieilmiq. 465

diversitale quae accidentalis est, sed involvere praeterea substantialem aliquam diversitatem ipsis novis perceptiouibus priorem, nam perceptionum novarum diversitas notabilis oritur ex diversilate saltem modali substantiali principii.

6. »Porro substantiam compositam seu rem illam quae fuit vinculum monadum, cum non sit mera modificatio monadum, nequaquam in illis existens tanquam in subjectis, neque enim pluribus subjectis inesse cadem modificatio posset.« Ajo modos illos substantiales, quorum singuli singulis monadibus, tam dominauti quam subordinatis insunt, esse vinculum substantiale monadum inter se in ordine ad faciendum compositum equinum ; nec refert quod idem modus pluribus simul subjectis inesse non possit. Nam sicut urpãrrov ônoxeiμevov et åvrskéxem unum simplex efficiunt, quia licet realiler distincta invicem non tamen indifferentia sunt ad efficiendam monada, ita nec istae monades compositi equini, postquam modis illis substantialihus alïectae sunt, indifferentes sunt ad efficiendam substantiam compositam adeoque ad id munus nullo alio vinculo suhstantiali indigebunt. Porro unitas compositi illius consistet in eo quod omnes illae monades per modos substantiales singulis proprios subordinentur uni monadi dominanti, quae monas dominans denominahit compositum unum, atque ita compositum unum nihil aliud erit quam una monas sibi reliquas substantialiter subordinans. 6..... »Statuerem dependere (vinculum substantiale) a monadibus non dependentia logica, ita scilicet ut nec supernãturaliter ab iis séparari possit, sed tantum naturali, rempe ut exigat illa unire in substantiam compositam nisi Deus aliter velit.« Si vinculum illud monadum pendeat a monadibus dependeutia saltem naturali, vide quaeso au non ipsi oonvenire possit Aristotelica définitio accidentis, prout à Smigletio explicatam reperies in adjecta huic epistolae pagina ; certe substantia composita sufficienter oonstituetur per modos illos substantiales singulis monadibus proprios. Erit itaque vinculum illud vel realizatio phaenomenorum in subslantia composita non ut pars, ita tamen ut sit impossibile esse (saltem naturaliter) sine illa. Ergo erit accidens Aristotelicum ; cum vero supernaturaliter existere possit sine illo, jam non est modus, ergo acoidens absolutum. 7. »Potest Deus eandem aliis monadibus uniendis appli-U- 80