Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/483

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

410 îbct Sofia au Slclbnlg.

accidentium apparentium appellari mereantur.«.luxta dicta num. 46 admitti possunt hic dicta maxime juxta viam aecidentia constituentium primario in cognitione. ltaque corpus Christi quatenus habens perceptiones respondentes perceptionibus panis sustentabit, id est erit causa idéalis conservutae cognitionis in mente mea, et hoc sufficiet ut corpus illud indigitari possit, hoc non tamen denominabitur illa cognitione album, sapidum, quia ad talcs denominationes requiritur capacitas subjecti, ad hanc vero requiritur connaturalitas. De caetero causae idéales mihi non videntur habere rationem causandi perceptionum alienarum praecise per perceptiones illis respondentes. Sic enim perceptiones illae in causîs idealibus v. g. in Monadibus A existentes, et alienis scilicet monadum B respondentes essent natura priores perceptionibus alienis ; atqui Monades B vicissim sunt causae idéales perceptionum existentium in monadibus A per perceptiones suas perceptionihus monadum A respondentes, ergo perceptiones monadum B vicissim essent natura priores perceptionibus monadum A, sicque daretur mutua prioritasin eodem génére. Dicendum ergo arbitror causas idéales hahere ’rationem causandi perceptionum alienarum per aliquid aliud quam per perceptiones illis respondentes, puta per modos aliquos accidentales ipsis perceptionibus priores.-Hoc ipsum in hac Hypothesi magnum incommodum eenseo, quod vis activa ab ipsa potentia passiva non distinguèretur. Et jam in universo nil nisi entia immatérialia fore vidèrentur. Deinde in cadem hypothesi evanescent omnia argumenta metaphysica et mathematica infinitatem partium continui probatura, restabuntque sola moralia desumpta ex ratione optimi. Vale, lllustrissime Domine, et scripti inconcinni prolixitatem pro tua humanitate excusa. Dabam Paderbornae 42 Decembris 1742.

ãåcilagfl).

C o g n o s ci bi I i a sunt incomplexa vel complexa. I n c o m p le x a sunt categorematica seu Termini, vel syncategoremata, vel ex his conflata.

, " T e r m in i sunt significationes vocabulorum in recto. S y n c a t e g o r e m a t a sunt significationes particularum.) Øtubic 2¢ibnl¿¢n6 gum Eric ! mm bm Sofia nom 12 îbcccmbr. 1712.