Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/497

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

484 § >¢6 äoficê on 2cibnî3.

natricem, salvis ante Monadibus ingredientibus mutari, et aliis atque aliis Monadibus accommodari posse ; naturaliter quidem paulatim, supernaturaliter autem per saltum, quemadmodum et supernaturaliter produci ac tolli potest. Nihilne amplius de rebus Sinensium ?

Quod superest, vale et lave. Dabam Viennae 40.lanuarii 1744. G6 folgt ein furgcö ëlåillet vou îI)e6 ëlåofieê, batirt Coloniae Agrippiuae 28 Januariî 1744, mit mclchem er ein *Badet von Dtbanuê unb einige neue @iuica fiberfamrf.

cx.

Sbeê Qåoffeê au Qeilmig.

Fidem in nuperis meis datam libero tardius quod speraveram indies certi quidpiam de Theodicaeae recensione posse uunciare, nec me mea spes usquequaque fefellit, nam quamvis Diarium Trivultianum nondum ad me pervenerit, binas tamen à Tournamino nostro litteras accepi, ex quarum éxcerptis in paginam posteriorem rejectis, quanto apud Gallos in pretio sit Theodieaea Tua, facile colliges. Animos mihi fecit quod Versionem quoque Iatinam egregii operis Tui non ingratam fore auguratur. Memineris opinor non nisi praeliminarem dissertationem et partem primam à Te hucusque fuisse recensitas, alias duas partes paulo post discessum Tuum Hannoveram missas. Praefatio una cum duabus appendicibus adhuc penes me est nutumque Tuum expectat.

Perplacet temperamentum Tuum quo statuis, si quod detur realizans phaenomena id [ore non minus perpetuum quam ipsam monada compositi dominatricem ; consonat cogitatio illa tua sententiae philosophorum plurimorum qui cum Averroe dimensionem interminatam mateuiae coaevam statuunt, licet contrarium sentiat S. Thomas Aquinas, magis conséquenter ille quidem fortasse quam Averroes, sed nixus tamen principio quod certum non est nec à Te admittitur, rempe accidentia, quale est dimensio, subjectari in toto composito, atque adeo cadem intereunte composito interire. Si composîtum semper manere censuisset S. Thomas, ut Tu Monada et animal ipsum, nil dubium quin etiam dimensiones manere posuisset. De caetero adhuc sentio realizans illud phaenomena supervenine toti