Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/501

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

488 Së)¢6 Sofics au Sšcilmig. — Qcilmig an bas Sofics. natae et subordinans, quae si in corpus agant, corpus pendebit ab illis ; et illae erunt priores corpore. Étatatuis, ni fallor, alicubi ne Deum quidem ipsum agere posse in matériam, si matéria à Deo tanquam causa non penderet. Vale, Vir lllustrissime, et rem ex animi sententia ad majus Divini nominis incrementum et totius lmperii decus gere. Dabam Coloniae 20 Septembr. 1744.

cxlv.

îbeê îåoffeô au Qeiimiå.

Ante sesquimensem scripsi ad Te Viennam ; paulo post ex novellis publicis intellexi, Te Vienna discessisse Hannoveram ; nunc tandem edoceor Te Hannoverae jam esse. An litteras illas acceperis dubito. Fasciculum quidem certe pluribus abhinc mensibus Hannoveram a me missum, in quo inter alia Trivultiana Theodicaeae recensio continebatur, accepisse Te nullus dubito.

Nactus sum dissertationes ternas Patris Gabrielis Daniel, quae lectu dignissimae sunt. un’ agit de hoc axiomate S. Augustini : Quod amplius nos delectat, secundum id operemur necesse est ; 2“" et 3“* de necessitate morali, deque morali impotentia respectu bonorum operum. Utraque facit ad Theodicaeam.

Edidit etiam hoc anno lllustrissimus Archiepiscopus Cameracensis lnstructionem Pastoralem tribus partibus constantem, in qua non jam quaestionem facti Janseniani, uti hactenus fecerat, sed quaestionem ipsam Juris eruditissime acutissimeque pertractat. Expeclo avide mandata Tua. Vale etc. Dabam Coloniae 30 Octobris l7lL

cxv.

Qeiimiå au beö flåofieê.

Cum Sullio Anglo, viro optimo, quem commendaveras, multus mihi usus Viennae fuit, praesertim cum apud Celsissimum Ducem Arenbergium