Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/514

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Em 8ofic6 an ïîcibnig. 501

clare innotuerit Deum existere, summeque bonum esse, non fallacem qui mentem nostram inducere in errorem velit.

3’. Ante certam notitiam Divinae existentiae dubitare semper quisque posset ac deberet, an non talis naturae conditus fuerit ut in omni judicio suo fallatur, etiam in iis quae certissima et evidentissima ipsi apparent. 5’. Non nisi per fidem divinam certo cognoscere quisquam potest quod aliqua extent corpora, ne suum quidem.

Secundum pertinet ad sapientiam divinam, de qua aliquid in argumento meo obiter innuebam, quod non observasti, intactum certe reliquisti. Hoc ut explicem, quaero an sit possibile necne systema quodpiam praesenti mundo quoad omnia phaenomena simile, in quo substantiae agant in se mutuo ? Si negas, ostende implicantiam ; si ais, jam sic argumentor : Convenientius divinae sapientiae fuisse videtur, hujusmodi systema eligi prae altero ex meris monadibus in se invicem non influentibus composito ; ergo Deus revera illum, non hunc condidit. Consequentia tenet in principiis Tuis ; antecedens vero sie suadeo : In Systemate Harmoniae praestitutae tota divinae sapientiae Architectonicae ratio (saltem si in naturalibus haereamus) consistit in delectu matériae operis ; in systemate autem communi versatur etiam circa operis formam ac compositionem a delectu ipso ’maleriae distinctum, ita ut dici possit : Materiam supe rabat opus, atqui hoc postremum praestantius et infinita sapientia dignius videtur. Quod ut exemplis illustrem, quaero rursus : Uter Architeotus majorem in arte sua sapientiae laudem merebitur, an is cujus ars tota staret in eo quod lapides non modo quadros dumtaxat deligeret, sed etiam ita sibi mutuo ex natura sua attemperatos, ut eo ipso quo locum in unum comportarentur, sine ulteriori architecti aut fabri industria magnificentissimum ex iis palatium exurgeret, nti ad Amphionis lyram Tbebanos muros extitisse narrant poetae ; an potins ille qui ext saxis natura quidem sua rudibus, nec ita harmoniee sibi respondentibus, sed ab artifice aptatis et loco ac tempori attemperatis, aeque pulchrum palatium construeret ? Aliud exemplum : uter poeta cedro dignior ? an qui poema conilaret e meris v. g. dactylis ita constitutis, ut hoc ipso quo in chartam conjicèrentur, simul pulcherrimum melos exhibèrent ; an potins ille qui Homeri aut Maronis instar matériam rudem adhuc et indigestam industria sua in formam redigeret élégantia et proportione non imparem priori ?

Unum addo pro auctario : Monades illae, quae ex propria penu et sine