Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/522

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcibnig an bet Solid. 509

post tantam ante annos non adeo multos acerbitatem. ltaque historiam vestrae readmissionis nosse velim.

Lamindum Pritanium non alium esse puto quam ill. virum Bernhaïdum Trevisanum, nobilem Venetum, quem de bono sapore (del buon gusto) libellum edidisse, et eodem nomine fictitio in hoc et aliis usum novi. llartsoekeri responsionem, quam te mittere ais, addere oblitus es. Quoniam versionem libelli Gallici pro Constitutione Unigenitus adornare voluisti, credo libellum tibi versione dignum visum. Ego putem rectissime facturos Romanos, si dent explicationes tamdiu desideratas, ita enim baerentibus satisfacient. Nunquam mihi censurae illae vague placuere, quibus percelluntur homines, non docentur. Et vereor ne Censurarum multitudine laboremus, quae praetextus saepe praebent vexandi viros bonos et doctos. Elegans est locus Sfortiae Pallavicini vestri, nondum credo Cardinalis cum scrilièret, quem mecum communicasti, et omnino ad sensum meum ; si vera esset Astrologia judiciaria, si Chiromantia, si quas jactant quidam, signaturae rerum, res ascribenda esset harmoniae divinilus praestabilitae. ln ipsa Theodicaea locum notavi P. Francisci Suarez de orationibus beatorum, quas successum habere pulat per harmoniam praestabilitam. Expecto ab aula nostra facultatem, mensem.lunium hagiographorum Antverpiensium (qui nobis adlluc deest) redimendi, quod Colonia optime fieri posse fixo pretio, mihi Antverpia per amicum significatum est. Tunc etiam Juventium vestrum aiferri curato, cujus dictionis élégantis alia specimina vidi. Ubi nunc dégat, nosse velim. Recte faciet, si quod operi deest, ab initio Sociçtatis suppleat. Spero et continúationem Bibliothecae vestrae, Romae curante Bonanno tandem prodituram. Optarem indicem nancisci vestrorum nunc viventium, qui scriptis éditis noscuntur. Theodicaeam Latinam credo gratiorem illic’ fore, -ubi minor usus est Gallici sermonis, velut in media Germania, in Italia, atque etiam apud Anglos, ne quid de Hispanis dicam.

Fuit apud me sestate proxima Dominus Gérardus Cornelius van den Driesch, qui a notitia tua inprimis (et sane merito) gloriabatur ; aliquoties ad me literas dedit : melius eum nosse non ingratum forêt. Vellem dari ipsi occasionem apud juvenem aliquem nobilem explicandi dotes suas. Quod superest, vale et fave, et annum novum cum aliis multis laetus âge ; Dabam Hanoverae 43 Januarii 1746. *

P. S. Philosophica peculiari scheda complecti volui ; ac primum testor