Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/24

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

problemata accommodata, quod jam în Aoglia cognitum ajunt. Sed et Machina Arithmetica me sibi subinde vendicat, quae nunc properat ad metam, specimen fortasse datura, posse a Machinis effici, quae hominis etiam industrii non manum tantum, sed et ingenium fatigant. Haec spero, Vir amplissime, excusabunt me apud Te, si assiduitatem praeslare semper non possum, et hodie certe venire me, ut erat officii mei, mutatio domicilii, quod nunc in S. Germani suburbium ac Palatii Luxenburgici viciniam transfero, prohibet, dissolvendis componendisque reculis occupatum. Spero habiturum me occasionem, si nondum San-Ger- manum redieris, excusandi me coram.[1]


IV.
Leibniz an Huet

Intellexi magno gaudio meo, insigne opus et victurum de veritate Religionis nostrae tandem prodiisse in lucem. Neque vero dignius argu¬ mentum reperire poteras, cui destinaretur maximus ille eruditionis appa¬ ratus, quem tantis vigiliis collegisti. Quid enim denique religione prae¬ stantius est, et quid mortales animos afficit magis? Dulcissimum profecto est, et mirifice solatur incommoda vitae, immortalitatem asseri nobis, non quamlibet, sed qualem optare possimus, id est qualem docuit Christus. Quem ostendere promissum tot oculis fuisse Messiam, generis humani re- stauratorem, maxima conclusionum est, post duas illas capitales de Deo et Mente. Certe non video, quam possimus utilitatem exspectare majorem ab historia et eruditione. Amplius dico, mihi studium antiquitatis omne hunc propemodum unieum habere videtur usum, ut vetera felicitatis atque ut ita dicam nobilitatis nostrae, quam ad Christum regenerati referre de¬ bemus, documenta a dubitationibus et corruptelis vindicemus. Ostenden¬ dum enim est primum, libros sacros quos habemus genuinos esse, et ad nos pervenisse incorruptos quoad summam rerum. Quod nemo satis potest, nisi Criticae artis mysteria intellexerit et manuscriptorum fidem explorare possit, et linguarum proprietates et genium illorum seculorum et seriem temporum norit. Deinde ostendendum est, autorem tantarum rerum, ad

  1. Ohne Ort und Datum, aber jedenfalls aus dem Jahre 1673.