Majus opus praeclare moves. Sunt altera bella,
Bella tua peragenda manu : sapientia vestram
Poscit opem, dii gladio succincta Platonis.
Hanc Cacus ex antro ingenti tenebrisque profundis
Infestat, diramque exhalat in astra Mephitim
Flammarumque globos fumo confundit opaco.
Hinc variae scelerum facies mortalibus aegris
Irrepunt, inopesque Dei terrestria mentes
Sola petunt : latet aut patitur pro crimine Virtus.
Tu vero Herculeos caestus Vulcaniaque arma
Indue, Lernaeae feriens capita arduus hydrae.
Tum specus ut pateat, disjecta repagula solve,
Et tenebris immitte diem : fugientia monstra
Errorum Fraudumque et Tartara clausa videbis ;
Coelestes contra formas fulgere per orbem,
Ambrosiaque animas et puro nectare pasci.
In cantus divina novos Polyhymnia surgens,
Fragari, tua plectra vocat, Tibi sanctus Apollo
Parnassi melioris opes jugaque edita credit
Conferat haud Tibi se Lucretius, Aoniusque *)
Infelix. Unus poterit se tollere contra
Oppositos Tibi Lucreti recludere fontes ;
Nuper purpurea redimitus tempora mitra**)
Festinctquc utinam prodire in luminis oras.
Conspirat tamen hic nobis, coeptisquc favebit.
Tolle caput mundana supra, qua Maximus Autor
Ex centro radios in terram et sidera mittit,
Et nostris ostende oculis de lumine lumen,
Exemplumque Dei mentes, animataque cuncta,
Atque Anima in quavis clausi fata omnia mundi,
Ncc praeter Monadas quicquam subsistere fixum ;
Et Monadum Harmonicen, qua nullum expressius audet
Omnipotentis opus celebrare creantis honorem.
Hinc Leges Natura tuae finesque supremi
Consilii, nihil ut melius tibi fingere fas sit,
Nec Bonitas plus quam Sapientia crescere possit :
Et Causa Efficiens finali profluat ortu.
Corporeae o Atomi fugite hinc, Elementaque frustra
Credita ; particula in minima micat integer orbis,
Nullum materies patitur chaos, organa cunctis
Indita, et ornatu nihil aut nosccnte vacavit.
Et Rector Deus est, Respublicaque optima mundi
Praemiaque et Poenae nascuntur ab actibus ipsis.
Quicquid in aetheria pulchrum Tibi finxeris Aula,
Res est vota super : tanta hinc Fiducia sanctis,
Tantus Amor, tam cana Fides, tam pura Voluptas.
- ) Palearius. SKote ficibnijcnê.
- ) Cardinalius Poliniacus scripsit carmen latinum de Natura rerum contra Lucretium.
Wotc fieibnijen*.