Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 4.djvu/152

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

'MUoii’V’bUdjt ècÿciftdi. 139 Numerus autem cujus duao partes lotum absolventes seu integrantes sunt ir<|uales rlicilur Par (per definitionem Paris lectu audituve porcepland. Ergo «pii sentiet propositum numerum esse binarium, sentiet osse parem, el uloo propositam orationem esso vorant. Elegans est Oratio, quae auditu lectu ve jucunda ost. Cum autem do Oraliono philosophica, slyloque illi debito sermo sil nobis, elegantiam impraesentiarum praetermitte¬ mus. etsi fateamur eam ad attentionem procurandam, ad movendos animos, ad res memoriae altius infigendas plurimum posse. Sola Certitudinis ratio habenda est, quantam materia capit. Certitudo autem, etiamsi rigo- rosissimus definitor accedat, nihil aliud esse comperietur, quam Claritas veritatis, uL ita vel ex ipsa certitudinis notione sequatur orationis phi¬ losophicae, quippe certitudinem quaerentis doles esso claritatem el verita¬ tem. Et vero manifestum est veritatem propositionis notam esse non posse, nisi significatio vocabulorum sit nola, id est (per definitionem clarae ora¬ tionis nisi sil clara. Claritas in oratione est non verborum tantum, sed el constructionis. Nam si constructio clara non sit, notum erit quidem, quid verba significent simpliciter et per se sumta, sed non quid significent hoc loco ad caetera relata. Sed in obscuritate constructionis oratores potius et poiHae, quam philosophi nostri peccare solent, nobis igitur est de vocum per se sunitarum potius claritate dicendum. Claritati, sive notitiae significationis, duo vitia opposita sunt, obscuritas, cl ut sic dicam nimia claritas seu ambi¬ guitas ; illic nulla significatio nota est, hic plures simul apparent, sed quae sit vera incertum est. Porro claritas vocabuli ex duobus oritur ; vel ex voce per se, vel ex circumstantiis orationis. Claritas vocis per se rursus duos habet fontes : originem el usum. Origo autem vocis laudem in duo resolvitur, usum radicis, et analogiam ex radice tactae derivationis. Usus est significatio vocis communiter nota eadem lingua utentibus. Analogia est significatio flexionis seu derivationis iti¬ dem nota eadem lingua utentibus, v. g. vocis Fatum usus vel significatio nola esi necessitas eventuum ; ejusdem origo componitur ex usu radicis ol analogia ; radix o,st for vel fari, Radicis usus est : dicere ; analogia fati est : f.ilum, qua in lingua latina significatur participium perfectum passivum Verbi, ut ita origine fatum idem sit quod dictum. Plerumque autem usus el Origine tropo quodam ortus est, quod ot in exemplo proposito palet, n.nn origine fatum idem est quod dicturo, usu idem est quod necessario