460 Essais de Théodicée.
se Paulus innuit ; interdum diu boni in medio cursu deficiunt, ne quis sibi nimium fidat ; plerumque tamen ii, quorum minor est reluctandi pravitas et majus studium veri bonique, majorem divinae gratiae fructum sentiunt, ne quis ad salutem nihil interesse putet, quommodo se homines gerant. Add § 112.
142. Ipsum autem βἀθος in Divinae sapientiae thesauris, vel in Deo abscondito, et (quόd eodem redit) in universali rerum harmonia latet, quae fecit ut haec series Universi, complexa evéntus quos miramur, judicia quae adoramus, optima praeferendaque omnibus à Deo judicaretur. Add. § 426.
143. Theatrum mundi corporei magis magisque ipso naturae Lumine in hac vita elegantiam suam nobis ostendit, dum Systemata Macrocosmi et Microcosmi recentiorum inventis aperiri coepere.
144. Sed pars rerum praestantissima, Civitas Dei, spectaculum est cujus ad pulchritudinem noscendam aliquando demum illustrait Divinae gloriae lumine propius admittemur. Nunc enim solis fidei oculis, id est Divinae perfectionis certissima fiducia attingi potest : ubi quanto magis non tantum potentiam et sapientiam, sed et bonitatem Supremae Mentis exerceri intelligimus, eo magis incalescimus amore Dei, et ad imitationem quandam divinae bonitatis justitiaeque inflammamur.