Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/205

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Bialogua. 191

puto. A. quidsi ea oriatur ex natura tua. B. Gerte non ex sola. Nam necesse est meani et rerum de quibus cogito naturam talem esse, ut quando methodo legitima procedo, propQsitionem, de qua agitur, concludam seu veram reperiam. A. pulchre respondes. Sunt tarnen difficultates. B. Quaenam, obsecro. A« quidam viri docti putant veritatem oriri ab arbi- trio humano, et ex nominibus seu characteribus. B« Valde paradoxa haec sententia est. A« Sed eam ita probant. Nonne definitio est principium demonstrationis ? B« Fateor, nam et solis definitionibus inter se junctis propositiones aliquae demonstrari possunt. A« Talium ergo propositionum veritas pendet ex definitionibus. B. concedo. A« At definitiones pendent ab arbitrio nostro. B. Quid ita. A« Nonne vides in arbitrio esse mathematicorum uti voce Ellipseos, ut signifioet figuram quandam. Et in abitrio Latinorum fuit voei Circulus imponere significationem quam exprimet definitio. B« Quid tum ? cogitationes fieri possunt sine voca- bulis. A. At non sine aliis signis. Tenta quaeso an uUum Arithmeticum calculum instituere possis sine signis numeralibus.*) B« Yalde me pertur- bas, neque enim putabam characteres vel signa ad ratiocinandum tarn necessaria esse. A« Ergo veritates Arithmeticae aliqua signa seu characteres supponunt. B. fatendum est. A.Ergo pendent ab hominum arbitrio. B, Videris me quasi praestigiis quibusdam circumvenire. A. non mea haec sunt, sed ingeniosi admodum scriptoris. B« Adeone quisquam a bona mente discedere potest, ut sibi persuadeat veritatem esse arbitrariam, et a nomi- nibus pendere, cum tamen constet eandem esse Graecorum, Latinorum, Germanorum Geometriam. A« recte ais ; iuterea difficultati satisfaciendum est. B. Hoc unum me male habet, quod nunquam a me ullam veritatem cognosci, inveniri, probari animadverto nisi vocabulis vel aliis signis in animo adhibitis. A« Imo si characteres abessent, nunquam quicquam distincte cogitaremus, neque ratiocinaremur. B. At quando figuras Geome- triae inspicimus, saepe ex accurata earum meditatione veritates eruimus. A. Ita est, sed sciendum etiam has figuras habendas pro characteribus, neque enim circulus in Charta descriptus verus est circulus, neque id opus est, sed sufficit cum a nobis pro circulo haberi. B. Habet tamen similitudinem quandam cum circulo, eaque certe arbitraria non est. A« Fateor, ideoque utilissimi characterum sunt figurae. Sed quam similitudinem esse pulas

  • ) fieibnij {)at om Äonbe be* SRonufcript« bemerft : Cum DEUS calculat et cogitatio-

nem exercet, fit mundus.