Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/277

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

in. Quid Sit Idea. Ante omnia (autem) Ideae oomiDe intelligimus »liquid, quod in menle nostra est ; vestigia ergo imprcssa cerebro oon sunt ideae, pro certo eoim sumo Menlem aliud esse quam cerebrum aut subtiliorem sub- suintiae cerebri partem. Hulta autem sunt in mente nostra, exempli causa cogitationes , per- ceptionea, affectus, quae agnoscimus non esse ideas, etsi sine ideis noD fiant. Idea enim nobis non in quodam cogitandi aclu, sed facul- tale consistit, et ideam rei habere dicimur, etsi de ea non cogitemus, modo data occasione de ea cogitare possimus. Est tarnen et in boc difücultas quaedani , babemus enim lacultatem re- motam cogitandi de omnibus, etiam quorum ideas forte non babemus, quia facultatem babemus eas recipiendi ; idea ergo postuIat propinquam quan- dam cogitandi de re facultatem sive facilitatem. Sed ne boc quidem sufßeit, n.im qui methodum babet quam st seqiia- tur ad rem penenire possit, non ideo habet ejus ideam. Ut si ordine enu- merem Coni sectiones, certum est roe venturum in cognitionem Iljperbo- larum oppositarum, quamvis nondum earum ideam habeam. Necesse est ergo esse aliquid in me, quod non tantum ad rem ducat, sed etiam eam exprimat. Exprimere aliquam rem dicitur illud, in quo habenlur habitudines, quae habitudinibus rei exprimendae respondent. Sed eae expressiones variae sunt ; exempli causa, modulus Machinae expnmit machinam ipsam, scenographica rei in piano delineatio exprimit solidum, oratio exprimit cogitationes et veritates, characteres exprimunt numeros, aequatio Algebraica exprimit circulum aliamve figuram : et quod expressionibus istis commune