Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/305

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

(21) Et Mentium maxima habetur ratio, quia per ipsas quam maxima varitas in quam minimo spatio obtinetur.

(22) Et dici potest Mentes esse primarias Mundi unitates, proximaque simulacra Entis primi, distincte percipiunt necessarias veritates, id est rationes quae movere Ens primum, et universum formare debuerunt.

(23) Prima etiam causa summae est Bonitatis, nam dum quantum plurimum perfectiones producit in rebus, simul etiam quntum plurimum voluptatis mentibus largitur, cum volptas consistat in perceptione perceptionis.

(24) Usque adeo, ut mala ipsa serviant ad majus bonum, et quod dolores reperiuntur in Mentibus, necesse sit proficere ad majores voluptates.