Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/320

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

306 I^c rerum ori^natione radicali.

Et De quis putet perfectionem moralem seu bonitateii) cum metaphysica perfectione seu magnitudine hie confundi, et hac concessa illam neget, sei- endum est, sequi ex dictis non tantum quod Mundus sit perfectissimus physice, vel si mavis metaphysice, seu quod ea series rerum prodierit, in qua quam plurimum realitatis actu praestatur, sed etiam quod Sit perfectis- simus moraliter, quia revera moralis perfectio ipsis mentibus physica est. Unde Mundus non tantum est Machina maxime admirabilis, sed etiam qua- tenus constat ex Mentibus, est optima Respublica, per quam Mentibus con- fertur quam plurimum felicitatis seu laetitiae, in qua physica earum per- fectio consistit.

At, inquies, nos contraria in Mundo experiri, optimis enim persaepe esse pessime, innocentes non bestias tantum, sed et homines affligi occidi- que etiam cum crucialu, denique mundum , praesertim si generis humani gubernatio spectetur, videri potius Chaos quoddam confusum quam rem a suprema quadam sapientia ordinatam. Ita prima fronte videri fateor, sed re penitius inspecta contrarium esse statuendum ; a priori patet ex illis ipsis quae sunt allata, quod scilicet omnium rerum atque adeo et Mentium summa quae fieri potest perfectio obtineatur.

Et vero incivile est, nisi tota Lege inspecta judicare, ut ajunt Jure consulti. Nos porrigendae in immensum aeternitatis exiguam partem no- vimus, quantulum enim est memoria aliquot millenorum annorum, quam nobis historia tradit. Et tarnen ex tam parva experientia temere judicamus de immense et aeterno, quasi homines in carcere aut si mavis in subterraneis salinis Sarmatarum nati et educati non aliam in mundo putarent esse lucem, quam illam lampadum malignam aegre gressibus dirigendis sufficientem. Picturam pulcherrimam intueamur, hanc totam tegamus demta exigua par- ticula, quid aliud in hac apparebit, etiamsi penitissime intueare, imo quanto magis intuebere de propinquo, quam confusa quaedam congeries colorum sine delectu, sine arte, et tamen ubi remoto tegumento, totam Tabulam eo quo convenit situ intuebere, intelliges, quod temere illitum linteo vide- batur, summo artificio ab operis autore factum fuisse. Quod oculi in pic- tura, idem aures in Musica deprehendunt. Egregii scilicet componendi artifices dissonantias saepissime consonantiis miscent ut excitetur auditor et quasi pungatur, et veluti anxius de eventu, mox omnibus in ordincm restitutis , tanto magis laetetu^ , prorsus ut gaudeamus periculis exiguis vel malorum experimentis ipso vel potentiae vel felicitatis nostrae sensu vel