Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/334

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

320 De modo distingucndi phaenomena realia ab imaginariis.

tactiles qualitates eaque tum in toto, tum in variis ejus partibus, quos rur- sus variis causis tractare possumus. Quae quidem longa observationum, maxime ex destinato et cum delectu institutarum catena neque in somniis neque in illis imaginibus, quas memoria aut phantasia objicit, occurrere solet ; in quibus imago plerumque tenuis est atque inter tractandum dispa- ret. Congruum erit phaenomenon, cum ex pluribus phaenomenis constat, quorum ratio reddi potest ex se invicem aut ex bypothesi aliqua communi satis simplice ; deinde congruum erit, si consuetudinem servat aliorum phaenomenorum, quae crebro nobis occurrerunt, ita ut partes phaenomeni eum situm, ordinem, eventum habeant, quem similia phaenomena habue- runt. Alioqui suspecta erunt, nam si videremus homines in aëre moveri hippogryphibus Ariosti insidentes, dubitaremus, credo, utrum somniaremus an vigilaremus. Sed hoc indicium referri potest ad alterum examinum caput, sumtum ex phaenomenis praecedentibus. Quibus phaenomenon prae- sens congruum esse debet, si scilicet eandem consuetudinem servent, item si ex praecedentibus ratio hujus reddi possit, aut congruant omnia hypo- thesi eidem tanquam rationi communi. Validissimum autem utique indi- cium est consensus cum tota serie vitae, maxime si idem suis quoque phaenomenis congruere alii plurimi affirment, nam alias substantias nobis similes existere non tantum probabile, sed et certum est, ut mox dicam. Sed potissimum realitatis pbaenomenorum indicium quod vel solum suffi- cit, est successus praedicendi phaenomena futura ex praeteritis et prae- sentibus, sive illa praedictio in ratione aut hypothesi hactenus succedente, sive in consuetudine hactenus observata fundetur. Imo etsi tota haec vita non nisi somnium, et mundus aspectabilis non nisi phantasma esse dice- retur, hoc sive somnium sive phantasma ego satis reale dicerem, si ratione bene utentes nunquam ab eo deciperemur ; quemadmodum autem ex bis cognoscimus, quae phaenomena realia videri debeant, ita contra, quaecun- que phaenomena pugnant cum bis, quae realia judicamus, item ea quorum fallaciam ex causis suis explicare possumus, ea tantum apparentia censemus. Verum fatendum est, quae hactenus allata sunt phaenomenorum rea- lium indicia utcunque in unum collecta, non esse demonstrativa, licet enim maximam habeant probabilitatem , sive, ut vulgo loquuntur, certitudinem pariant moralem, non tamen faciunt Metaphysicam, ita ut contrarium poni implicet contradictionem. Itaque nullo argumento absolute demonstrari po- test, dari corpora, nec quicquam prohibet somnia quaedam bene ordinata