Page:Mémoires de la société de l'histoire de Paris et de l'Ile-de-France, 26.djvu/223

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

ARTISTES PARISIENS DU XIV* SIÂGLB. 205 summa florenorum auri, vel usque ad valorem ejusdem de pecuniis currentibus per manus dilectorutn fîliorum Angeli Baroncelli^ et Ture Tucii commercatorum et sociorum societatis ejusdem Parisius commorancium tradatur et assignetur personis superintendentibus supradîctis, discretioDi tue per apostolica scripta mandamus, quatinus de pecuniis proventuum ad eandem cameram ia Senonensi et Rothomagensi provinciis spectancium, quorum coUector auctorîtate apostolica deputatus existis, eisdem Angelo et Ture predictam duonim milium florenorum auri summam vel usque ad valorem ejusdem in pecuniis currentibus assignare procures. Nos enim prefatis Angelo et Ture recepiendi a te summam hujusmodi, teque quittandi et absolvendi de hiis qui inde sibi usque a(d dictam summam vel valorem ipsius, ut premittitur duxeris assignanda, plenam concedimus facultatem. Volumus autem quod super assignadone ipsa duo confici facias consimilia publica instrumenta, quorum altero pênes te retento, reliquum ad eandem cameram destinare procures eandem certifîcaturus nichilominus de assignatione hujusmodi et de quibus proventibus pecunias receperis eisdem mercatoribus assignatas. Datum Avinione, nonas marcii, anno sexto. (Littera patens. Reg. Vat. i35, n» XXXVI, fol. 12 V.) 8. — (1340, 25 mars.) Dilecto filio Francisco Montis de Azayolis mercatori et socio societatis Azayolorum de Florencia, in Romana curia commoranti. Cum secundum ordinationes et conventiones inter cameram nostram, ex parte una, et te, tuo ac commercatorum societatis tue Azayolorum nominibus, ex altéra, dudum factas, dilecti filii Dinus Geri, I^ttus Corbizi et Bartholomeus Corsinj, tui et ejusdem societatis commercatores et socii commorantes in partibus Flandric, die vicesima mensis Augusti de anno a Nativitate Domini M» CCCo XXXIX^ receperint a dilecto filio magistro capellano nostro, collectore proventuum ad cameram ipsam in provincia Remensi spectancium auctoritate apostolica deputato, de hujusmodi proventibus per eum collectis summas pecunie que secuntur, videlicet sexcentos octoginta denarios vocatos scudatos auri, ducentos septuaginta octo denarios vocatos leones auri, triginta sex denarios vocatos papalhones auri, trecentos octoginta sex denarios regales auri et centum octoginta octo florenos auri, que quidem pecunie in universo collecte, cambio et computatione factis legitimis, mille nongentos triginta quinque florenos auri, très solidos-, septem denarios Turonensium parvorum valebant, tu volens de hiis ut tenebaris satisfacere camere supradicte I. Il est souvent question des Baroncelli dans les comptes de la cour pontificale d’Avignon.206