Page:Métais - Cartulaire de Notre-Dame de Josaphat, tome 2.djvu/26

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


ABBATIAE SANCTAE-MARIAE DE JOSAPHAT 21

salulem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum abbas et conventus Béate-Marie de Josaphat haberent in decima de Chanteraine très partes et nos quartam, nos eisdem abbati et conventui eamdem quartam nostram in perpetuum concessimus, sub annua modiatione octo sextariorum, quatuor de annona et quatuor de avena, de tali b!ado quod crescit in terra. Quos siquidem octo sextarios predictos abbas et conventus tenentur nobis reddere singulis annis infra quindenam sancti Remigii, ad minam fori Carnotensis, intra muros Carnotenses, in domo que eis ex parte nostra fuerit nominata, tali conditione quod si tempestate vel grandine in terra ad illam decimam pertinente defectus acciderit, arbitrio et moderatione bonorum virorum taxetur predicta modiationis summa, in toto vel in parte relaxanda, nos autem tenemur predictam decime quartam partem garandire eisdem fideliter et tueri. Quod ut ratum et inconcussum permaneat, presentes litteras fecimus scribi et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo.
Mss. 9223, n" 56. Original en parchemin avec double queue en parchemin, sceau perdu.
CCCLXXVII
Commencement du XIIIe siecle. Avant 122O.
Testament de Robert, vidame de Chartres, en faveur de plusieurs abbayes et églises. A Josaphat, il lègue trois setiers de blé sur le champart de Generville, et 40 sols.

Sciant omnes tam présentes quam futuri quod ego Robertus, vicedominus Carnotensis, constitui hoc testamentum antequam morerer, pro satute anime mee imprimis videlicet sanctimonialibus de Belomero, tres modios annone sing ulis annis reddendos in meis molendinis de Troeon, in renumeratione unius misse cotidie dicende pro anima mea et pro cunctis fidelibus Dei defunctis ecclesie Sancti-Vincentii, tres arpennos terre qui sunt inter arpentum canonicorum et ortolanum monachorum de Troeon pro anniversario meo presbiteratui ecclesie