ABBATI.E SANCT~-MARI.-E DE JOSAPHAT 39
CCCXCII
1222, novembre.
Vente par Philippe d’Ozée, à Josaphat, pour quarante livres, d’une terre sise à Saint Arnoult,
avec l’approbation de Robert de Saint-Germain, seigneur féodal.
De terra empta apud Sanctum Arnulfum.
Galterus, divina miseratione Carnotensis ecclesie minister humilis,
omnibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Noverit
universitas vestra quod Phitippus de Hosia’, in presentia nostra
constitutus, recognovit se vendidisse abbati et conventui Beate-Marie
de Josaphat quandam terram apud Sanctum-Arnutfum, juxta terras
eorumdem monachorum sitam, prout est emetata et divisa, pro pretio
XV librarum Carnotensium, volentibus et concedentibus Maria
uxore sua, Erardo, Odone, Roberto, fratribus ejusdem Philippi, et
Odone de CurvavUta. avunculo ipsorum. Qui omnes in manu nostra
fidem super hoc prestiterunt corporalem quod in predicta terra
nichil de cetero reclamarent, et quod dictos abbatem et conventum
super eadem terra non molestarent, nec contra dictam venditionem
atiquo modo venirent, et quod ipsam terram memoratis abbati
et conventui pro posse suo bona fide garandirent. Quia vero dicta
Maria in prenominata terra dotalicium habuerat, illud in manu nostra
penitus resig’navit et quitavit. Dominus autem Robertus de SanctoGermano,
miles, ad cujus feodum dicta terra pertinebat, similiter
coram nobis constitutus; hanc vendicionem de predicta terra factam
concessit et, quantum ad feodum suum pertinebat, sepenominatis
abbati et conventui de Josaphat in perpetuum omnino quitavit, et ipso
Philippe petente et volente fidem dedit in manu nostra quod ipse, qui
feodi dominus est, pretaxatam venditionem cum expensis dictorum
En 1228, Gérard de Ilosia et Martin son frère engagent pour 4 ans aux religieux de Josaphat
la dixme des terres qu’ils avaient dans la paroisse d’Orroy (Orrouer) pour la somme de
60 sous par an.