Page:Michelet - Œuvres complètes Vico.djvu/205

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Oquod olim Mutius, Civis, romanus sum, sed, quod multo est grandius, magnifîcentiusque, Mundi civis sum, potest dicere, nisi solus sapiens, qui de rébus superis, inferisque, divinis, humanis, universis vera cogitare, et disserere sciat ?


(1732. De mente heroica)… — Ne vos incautos iste sive invidus, sive ignavus circumveniat rumor : hoc beatissimo saeculo, quæ in re litteraria effecta dari unquam potuerant, jam omnia absoluta, consummata, perfecta esse, ut in ea nihil ultra desiderandum supersit. Falsus rumor est, qui a pusilli animi litteratis differtur. Mundus enim juvenescit adhuc ; nam septingentis non ultra ab hinc annis, quorum tamen quadringentos barbaries percurrit, quot nova inventa ? quot novæ artes, quot novæ scientiæ excogitatæ… Quo modo tam repente humani ingenii natura effœta est, ut alia inventa seque egregia sint desperanda ? Ne despondeatis animum, generosi auditores ; innumera restant adhuc, et forsan his, quae numeravimus, majora et meliora. In magno enim naturae sinu, in magno artium imperio ingentia humano generi profutura bona in média posita sunt, quae hactenus jacent neglecta, quia hactenus ad ea mens heroica animum non advertit. Magnus Alexander in Ægyptum delatus uno suo magno oculorum obtutu isthmum vidit, qui Erythraeum a mari Mediterraneo dividit, et qua Nilus in Mediterraneum effluit, et Africa Asiaque continentur ; et dignum reputavit, ubi suo nomine urbem fundaret Alexandriam ; quæ statim et Africæ, et Asiæ, et Europæ, totius Mediterranei maris, et Oceani, India-